Marco Antonio Flaminio carmina 7, 22

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


22. psalmi CXXV

Quicumque vere spes suas locat in deo,

Immobilis semper manet,

Sionis instar, nulla quem suo potest

Mutare vis umquam loco.

5

Vt sancta vallo montium circumdata

Est undecumque civitas,

Sic ipse rector caelitum dextro pios

Vallabit usque numine,

Illosque nullis improborum viribus

10

Premi diutius sinet;

Ne forte virtus fracta rebus asperis

Deo recedat a suo.

Fac affluenter manet ad bonos tua,

Quaeso, benignitas, pater:

15

At qui, secutus impiorum pessima

Consilia, deserit viam

Legum tuarum perditus, illum, precor,

Vltrice puni dextera.

Vtinam Quies, et alma Pax nostros agros

20

Nostras et urbes incolat.