Marco Antonio Flaminio carmina 7, 19

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


19. argumentum psalmi CXXII

O quale cepi gaudium,

Cum dicerent: Adibimus

Templum Dei sanctissimum!

Te, magna, visam, civitas,

5

Tectis, viis, et moenibus,

Et civium concordia

Florentem, et almi Numinis

Tutela. Agris ex omnibus,

Et oppidis gens plurima

10

In te piorum singulis

Annis ter ad festos dies,

Et sacra sancta convenit;

Vt legibus mandat suis

Rector supremus caelitum.

15

Tu iura claris urbibus,

Legesque das; tu maximos

Reges alis; te Davidis

Proles frequentat inclyta,

Stipata semper nobili

20

Turba ducum. Precamini,

Cives boni, bona omnia

Huic civitati. Sit bene,

Feliciterque amantibus

Te, mater alma; nec tuis

25

Vmquam recedat finibus

Pax, et beata Faustitas.

Salus meorum civium

Tua salute nititur:

Templum Dei sanctissimum

30

Te reddit omnibus piis

Amabilem. Igitur usque dum

Ego vixero, semper tibi

Bona precabor omnia.