Marco Antonio Flaminio carmina 7, 18

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


18. argumentum psalmi CXXI

Dum me cruentus urget hostis, lumina

Montes ad altos sustuli,

Vnde ille rerum praepotens pater omnium,

Terrae, polique conditor,

5

Frustratus hostem barbarum, mittet mihi

Opem benigno numine.

Numquam ille saevis impiorum incursibus

Tuam sinet constantiam

Labare victam, dormiet numquam tuae

10

Salutis ille negligens:

Qui civitati praesidet sanctissimae,

Numquam profecto dormiet:

Haerebit ille semper ad dextrum latus

Fidissimus comes tuum,

15

Vmbraculique tecum amabilis vice

Fungetur optimus pater,

Ne fervidus te tangat aut Sol, aut gravi

Luna insalubris lumine.

Quodcumque ages, ubicumque eris, domi, foris,

20

In urbe, in agro, tecum erit

Semper beatus caelitum rex, et pater,

Fortunet ut tibi omnia:

Suasque tandem ducet ad domos, ubi

Aeterna vives saecula.