Marco Antonio Flaminio carmina 7, 17

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


17. argumentum psalmi CXX

Oppugnat hostis impius caput meum

Measque fortunas: ego

Contra piarum me tegam scuto precum;

Nam vocibus dexter meis

5

Aures amicas admovet semper Deus,

Vt filio dulcis pater.

A viperino dente, acerbo a vulnere

Oris dolosi, Domine, me

Defende, saeva lingua ne vitam mihi

10

Suis venenis auferat.

Dolosa lingua quem tibi fructum feret?

Quid turpibus mendaciis

Lucrabere praeter odium Dei, miser

Et omnium mortalium.

15

Qualis sagitta milite a fortissimo

Contorta, qualis ignea

Nutrita vis iuniperi olentis caudice

Talis venenata impii

Lingua est. Miser, miser ego iam nimium diu

20

Cum gente vivo barbara.

Me pax iuvat, et mutui concordia

Amoris ardens ignibus:

At ista gens, de pace cum loquor, nihil

Crepat nisi necem, et sanguinem.