Marco Antonio Flaminio carmina 7, 15

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


15. argumentum psalmi CXIV

Cum liberata servitute barbara

Iudaea gens Aegyptiorum finibus

Exiret, illamque Deus ipse duceret,

Fugere fluctus aequoris perterriti,

5

Iordanis unda retro fugit, et stupens

Gens illa vidit exsilire maximos

Montes, ut agni prata per virentia

Saliunt novelli, lacte dulci ebrii.

Quid accidit, mare, tibi, cur perterritum

10

Fugeres? ocelle fluminum, quid accidit,

Cur pavidus ad fontem recurreres tuum?

Vos, quaeso, montes maximi, quid impulit

Inusitatis exsilire motibus?

Sensere magni Numinis praesentiam

15

Montes, et unda fluminis, et altum mare;

Sensere dura saxa solitudinum,

Cum bis ea fontes verteret in uberes.