Marco Antonio Flaminio carmina 7, 11

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


11. argumentum psalmi XXX

Te semper efferam, pater sanctissime,

Cantu meorum carminum,

Qui me tenebris inferorum, et horrida

Leti extulisti ianua.

5

Tua benignitate perfectum est, meis

Ne risus hostibus forem.

Domine, pia prece invocatus tabido

Morbum expulisti corpore.

Iam iam sub imas ire terras coeperat

10

Maerens anima, iam nexibus

Soluta cari corporis dulcissimas

Linquebat oras aetheris;

Cum restituta vivere, et iussa est frui

Lucis cupito munere.

15

Adeste, castae virgines, homines pii,

Adeste, mecum laudibus

Deum benignum tollite, agite gratias

Quantas potestis maximas,

Incomparabili illius clementiae.

20

Vt vere nimbus uvido

Vix ortus evanescit, Aquilonis feri

Si spiritus supervenit;

Sic ira sancti Numinis brevissima est:

At illius benignitas

25

Semper salutem, semper hominibus piis

Sincera praebet gaudia.

Quod si quid umquam incommodi intervenerit,

Deo favente celeriter

Multiplicatis commodis rependitur.

30

Verum ipse victis hostibus,

Et constituta pace, cum mihi omnia

Feliciter succederent,

Demens ad hunc modum loquebar: "Nulla vis

Me, nulla iam potentia

35

Deiicere poterit hoc statu rerum optimo.

Tu scilicet regnum meum,

Measque fortunas ita stabiliveras,

Vt montis instar omnibus

Habere visa sint". At hoc nulla mihi

40

Virtute contigerat mea,

Sed liberalitate maxima tua:

Quod ne mihi ignotum foret,

Illamque stultam opinionem ut ponerem,

Paullisper aversus mihi

45

Memet reliquisti, Domine; suntque illico

Mutata, versaque omnia.

Tum lacrimans, vocesque lamentabiles

Fundens: "Quid, inquam, maxime

Rex caelitum, quid vita proficiet mea

50

Restincta morte tam cita?

Ecquid sepulcro lingua condita poterit

Cantare nominis tui

Laudes? tibive docta dextra psallere?".

Ne, quaeso, supplicis tui

55

Novissimo in casu precem contemtam habe,

Sed pestilentem corpore

Depelle morbum de meo. Sic lacrimans

Orabam: at ipse tristibus

Aurem querelis admovens, pro lugubri

60

Maerore laeta gaudia,

Pro foeditate vestium squalentium

Vestem dedisti candidam.

Itaque tibi ingenium meum, et studia mea,

Meamque vocem consecro:

65

Semper tibi laudes cithara dicet mea,

Semper tuam clementiam

Cantabo, semper gratias tibi maximas

Agam, pater sanctissime.