Marco Antonio Flaminio carmina 7, 9

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


9. argumentum psalmi XV

 

David

Pater supreme, quis tuum templum incolet?

Dic, oro, monte quis acquiescet in tuo?

Deus

Qui purus omni a labe iustitiam colit,

Qui diligenter curat, ut mentem mala

5

A cogitatione servet integram,

Nec immerentes ore vexat improbo,

Nec alteri nocere solummodo cavet;

Sed si quis ullum laedat, auxilio venit,

Iniuriamque prohibet. Hic malum, licet

10

Ditissimum, licet potentem, negligit;

At quos amantes viderit Deum, colit,

Veretur, observat, loco quamquam infimo

Iacere cernat rerum egentes omnium.

Nec, si quid umquam iuret, umquam peierat.

15

Non ille foenori pecuniam daret,

Illamve reciperet, licet pauperrimus,

Vt innocentes opprimat, vel maximam.

Qui servat haec, immobilis semper manet,

Deoque carus vivit, et mortalibus.