6. argumentum psalmi XI
David
Deo mea spes nititur; quid dicitis,
Vestris ut avolem procul
A montibus? misella sicut avicula,
Quam saevus accipiter feris
5
Adurget unguibus, fame rabida furens.
Amici
Quia hostis ecce barbarus
Arcum tetendit iam, suas ut imbuat
Tuo sagittas sanguine;
Et dissipatis legibus, miseris nihil
10
Ad spem salutis linquitur.
David
At ego quid egi, cur meam vitam mihi
Auferre tendat impius?
Sed praesidet templo Deus sancto, Deus
Caelum beatus incolit:
15
Hinc perspicaci cuncta lustrat lumine
Rerum omnium arbiter parens,
Sua ut potente dextera bonos iuvet,
Malosque iustus puniat.
Explorat ille saepe rebus asperis
20
Pios, ut aurum fervidus
Explorat ignis, opprimi tamen vetat:
Contraque tempus ad breve
Florere permittit malos, cruciatibus
Quos deinde longis afficit.
25
Quapropter hostis impius nisi iam suo
Ponit furori terminum,
Praedico, funditus peribit obrutus
Igne, procellis, sulphure;
Namque aequus aequitatem amat Deus, et pios
30
Placido intuetur lumine.