Marco Antonio Flaminio carmina 7, 5

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


5. argumentum psalmi VI

Ne, quaeso, Domine, me tuus furor opprimat,

Neve ira saeviat tua:

Sed qui pater mihi es, paterna filium

Severitate punias.

5

Miserere, Domine, iam mei, iam tristibus

Aurem querelis admove;

Nam dira morbi vis misellum conficit:

Me vita destituit mea.

Et tu quousque differes opem tuam

10

Meae salutis negligens?

Quousque vultum iratus avertes tuum?

Tuo benigno lumine

Meos dolores intuere iam, pater,

Malisque tantis eripe.

15

Quid me, oro, morte rapere tam cita iuvat?

Ecquid sepulcro conditus

Tui memor ero? ecquid tuas amabili

Cantabo laudes carmine?

Si caede me, et lectum meum libidine

20

Contaminavi sordida,

At lacrimarum me, meumque lectulum

Lavabo largo flumine:

Me nulla nox, me nulla lux in posterum

Non lacrimantem viderit.

25

Quamquam satis, superque supplicii datum est;

Maerore iam contabui,

Fletuque fessa perdidi iam lumina,

Peccata perditus mea,

Iniuriasque meorum acerbas hostium

30

Dum flere numquam desino.

Recedite procul, impii, recedite

Malas in oras; nam Deus

Suspiriis, lacrimisque motus est meis,

Dominus pias preces meas

35

Benignus audivit, salutem supplici

Donavit optimus pater.

Ergo erubescant, et dolore pessimi

Rumpantur hostes, et meae

Felicitati quisquis invidet, procul

40

Fugiat metu perterritus.