Marco Antonio Flaminio carmina 7, 3

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


3. argumentum psalmi primi

Beatus ille, qui nec audit impios,

Nec perseverat improbus

Peccare, nec laetatur irrisoribus

Se pessimis adiungere;

5

Sed mente pura diligit leges Dei,

Illasque semper cogitat,

Seu nox sopore amabili, seu lumine

Sol candido terram irrigat.

Qualis perennes orta propter rivulos

10

Arbor feraces ramulos

Ornat quotannis fructuum laetissima

Pulcherrimorum copia,

Suumque honorem servat omni tempore

Densis amicta frondibus;

15

Talis piorum est vita, talis omnium

Colentium leges Dei.

Hi quidquid umquam molientur, exitus

Illo favente prosperos

Habebit. Haud sic improbi, sed pulverem

20

Vt turbo late disiicit,

Sic iactat illos impetus libidinum,

Nulloque consistunt loco.

Ergo supremi iudicis cum venerint

Tribunal ad iustissimum,

25

Caussa cadentes, a bonorum candida

Turba procul, miserrimi

Trudentur ima in Tartara; quoniam Deus

Mores piorum diligit:

At turpiter qui vitam agit, cruciatibus

30

Hunc sempiternis afficit.