51. ad Hieronymum Fracastorium
FRASTORI venerande, cui medendi
Vsum pulcher Apollo, carminisque
Artem donat habere, nonne cernis,
Tuum Flaminium perire dira
5
Tabe? non recreat cibus misellum;
Non grata vigiles quiete ocelli
Teguntur: macie vides suprema
Corpus confici, ut umbra inanis esse
Iam plane videar; modisque miris
10
Pallor occupat ora; languidosque
Artus vix traho; nec iuvare possunt
Dulci carmine candidae Camoenae,
Nec blando alloquio boni sodales:
Ipsa sed mihi lux amara, et atrae
15
Noctis tempora sunt amariora
Felle, et Thessaliae malis venenis.
At tu, candide amice, vel sodali
Fer tuo auxilium, vel ipsa morbi
Si vis tabifici recepta venis,
20
Humanis opibus, magistrae et arti
Nescit cedere, carminum tuorum
Lepore advoca Apollinem, rogaque
Ne prima miserum sinat iuventa
Tam crudeliter interire. Cur ah
25
Cultorem patitur suum sub ipso
Flore aetatis abire moestum ad umbras
Pallentes Erebi? quid ergo prodest
Ipsi, et Aoniis suis puellis
Cuncta posthabuisse? quidve prodest
30
Vita puriter acta? nunc misello
Nunc o subvenias, Apollo sancte,
Et preces teneri tui poetae
Audi dexter. Opaca sive Cynthi
Vmbra, sive Heliconii recessus
35
Te tenent nemora aureo sonantem
Plectro carmina, quae beata lauri
Discit silva, ades o deum voluptas,
Ades numine dextro, et imminentem
Orcum iam capiti meo repelle;
40
Vt FRASTORIVS ob suum sodalem
Salvum et incolumem tibi rependat
Mille carmina, te canens, tuamque
Matrem, et virgineos tuae sororis
Mores, et studia, et pharetram, et arcum, et
45
Currum noctivagum aurea inter astra,
Quo se candida diva fert Olympi
Per campos, lavis ipse cum rubente
Fessas Oceano tuas quadrigas.