50. ad Tryphonem Bentium
O dentatior et lupis, et apris,
Et saetosior hirco olente, et idem
Tamen deliciae novem dearum,
Quae silvam Aoniam colunt, et idem
5
Amores boni Apollinis, quot, oro,
Epigrammata post meum recessum
Dictarunt, bone BENTI, et iste, et illae
Suis deliciis, amoribusque?
Nam quidam meus, et tuus sodalis
10
Tridento veniens, ait trecenta
Te vel plura Epigrammata incitatum
Plusquam Pierio furore nuper
Effudisse, quibus vel ipse cedat
Meus Naugerius, meusque Bembus.
15
Quae si sunt mihi nuntiata vere,
Plurimum tibi gratulor: sed idem
Irascor tibi non minus, quod isthaec
Celas Flaminium. Sed heus amice,
Num reddit furor iste te superbum? et
20
Nos vates minimi videmur esse
Indigni quibus haec legenda mittas?
Sed contra, furiose, sic habeto:
Musarum furor haud facit superbum,
Sed comem, et facilem. Vide ergo, BENTI,
25
Ne tuus furor iste sit cerebri,
Qui feros facit et malos poetas.