48. ad Vincentium Gerium
Ergo, candide GERI, abire certum est?
Tune, quem mihi luce cariorem
Fecerunt lepidi, bonique mores,
Abibis procul, et procul manebis
5
Semper? o mihi rem gravem, atque acerbam!
Cur, ah cur, superi, meos amicos
Aut exstinguitis, aut meis ocellis
Vivos surripitis? perire malim
Profecto, mala quam videre tanta.
10
I felix tamen, i, venuste GERI,
Et solare tuam bonam parentem,
Quae desiderio tui misella
Tabescit; nimium diu misella
Caret deliciis suis, facitque
15
Vota vix numeranda pro cupito
Filii reditu. Sed, o tenella
Mater, flebilibus modum querelis
Pone; iam venit, en venit venustus
Ad te filius, atque eum venustae
20
Virgini sociabis, et venustam
Videbis sobolem brevi, et iuvabit
Saepe dicere balba verba parvis
Anum cum pueris, puellulisque;
Et cum venerit hora iam suprema,
25
In nati gremio beata vitam
Finies, satis et super nepotum
In turba numerosa adhuc superstes.