45. ad Ludovicum Canossam
Rogas ut veniam, CANOSSA, ad agri
Tui delicias, et eleganter
Describis mihi prata, villam, et hortos,
Et fontem, et fluvium, nemusque opacum.
5
Haec sunt maxima, maximeque possint
Quemvis allicere: at nihil profecto
Me tuo magis allicit lepore,
Et tua bonitate singulari;
Queis ita afficior, patrone magne,
10
Vt tunc denique vita cara, dulcis,
Vitalis mihi sit, tuis adesse,
Cum possum, alloquiis, daturque tecum
Coenare, et legere, et deambulare.
Ergo, si mihi di favent, omissis
15
Curis omnibus ad tuum volabo
Garzianum, ubi primum amabilis lux
Rebus reddere coeperit colorem
Die postero. Interim valebis.