43. ad Marium Galeotam
Tune, docte MARI, tuo sodali
Potes consulere, ut suas ineptas
Nugas edat, et ora per virorum
Vagari sinat? Actione vestro
5
Me contendere vis? ego, inquam, amice,
Postquam is carmina tam venusta, tamque
Polita edidit, audeam libellos
Meos edere? nonne, quaeso, id esset,
Olori obstrepere anserem? sit ergo
10
Satis, si tibi, candidisque amicis
Lusus putidulae meae Camoenae
Ostendo. Nihil est mihi timendum,
Dum sese mea continet Camoena
Istis finibus: at venire in ora
15
Si vulgi audeat, ah nimis misellum
Tuum Flaminium! boni poetae
Quem Aquinum, Bavium, et sui venenum
Saecli, atque opprobrium esse praedicabunt.