41. ad Petrum Viperam
Fortunate senex, senex beate,
Quo te carmine praedicare possim?
Est domus tibi parva, sed supellex
Munda, lectulus elegans, tabellae
5
Quae suis oculos vel eruditos
Figuris teneant, cubiculumque
Ornatum satis, et satis librorum
Magna copia, qui bene, ac beate
Docent vivere, mensa pura, victus
10
Simplicissimus. Est tibi fidelis
Minister, vetulus sodalis idem,
Qui cum fallere tempus, et iocari
Soles suaviter; est enim facetus
Senex, blandus, amabilis, disertus.
15
Haec ad commoda tam beata magnum
Adiungit cumulum hortulus venustus,
Quem vel Corycius senex agello
Suo praeferat, omniumque dicat
Pater Nausicaae hortulorum ocellum.
20
Adde, quod viridis tibi senectus,
Quod mens candida, candidique mores:
Quod sestertia quinque ab Vrbe missa
Sunt satis tibi singulos per annos.
Abest ambitio, timorque leti,
25
Et quidquid miseram facit senectam;
Nam Deo pietas amica, vitae,
Et morti bona cuncta pollicetur.
Fortunate senex, senex beate,
Quo te carmine praedicare possim?