Marco Antonio Flaminio carmina 5, 40

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


40. ad Bernardinum Maphaeum

MAPHAEE unanimis mihi sodalis,

Si quid de domini tui meique

Salute est tibi nuntiatum, amabo

Fac me participem; malamque curam,

5

Quae affixa interioribus medullis

Noctes atque dies edit misellum,

Aufer. Vindelicis enim feruntur

Nuntii lacrimabiles ab oris

De febri assidua, et periculosa

10

Farnesi. O nimium mihi molesti

Nuntii, mala tanta qui minantur!

Quod si quid melius tuae cupitae

Ferent litterulae, metumque tristi

Absterges animo, tibi rependent

15

Centum versiculos meae Camoenae,

Qui testentur ubique, dum licebit

Ipsis vivere, nil fuisse magni

Farnesi mihi carius salute.