39. ad Ioannem Franciscum Binum
Quid Horto, bone BINE, qui solebat
Plura carmina quam rosas, et herbas
Olim fundere, contigisse dicam?
Cur ex garrulo, et eloquente factus
5
Iam sit Harpocrates. Tamen nec illi
Desunt lilia, nec rosae: ille grandes
Lactucas habet, ocymumque: tortus
Abundat cucumis, rubent ubique
Fraga: quin et apis levi susurro
10
Illum provocat ad canendum. At ipse,
Quasi grandine verberatus esset,
Aut fur omnia sustulisset, odit
Locum, et carmina; scilicet sequuntur
Mores et domini instituta, servi.
15
Dum tu carmina, BINE, amasti, et Hortus
Ipse carmina amavit: at simul tu
Lucrum versibus esse praeferendum
Putasti, Hortus item studet lucello,
Et se divitibus locat, merasque
20
Nugas carmina, ineptiasque ducit.
At tibi male sit, malum lucellum,
Musae pernicies, malum lucellum;
Tua certe opera bonis, facetisque
Horti carminibus diu caremus.