35. ad Nicolaum Ormanetum
Quid, o candide amice, semper ista
Iuvat vivere in Vrbe, cursitando
Nunc per limina principum superba,
Nunc subsellia iudicum terendo?
5
ORMANETE, fugit levis iuventa
Ventis ocyor, et subit senectus
Curva, quam sequitur ferox tenebris
Mors operta; nec illius furorem
Arcet nobilium favor: clientem, et
10
Patronum rapit illa. Amice, quaeso,
Vive, dum licet, otioque dulci
Ruris elue amara civitatis.
Si gustare mei semel quietem
Agelli potes, et periclitari
15
Quam sit suave tumultuosa ab Vrbe
Semotum sibi vivere, otiosa
Numquam sit mihi vita, ni potentum
Fortunasque, domosque, gratiamque
Arbitrabere vix pili aestimandas.
20
Tunc dices: Nihil est profecto mirum,
Meus Flaminius quod esse laetus
Fortuna exigua, brevique censu
Audet, nil populi leves honores
Curans, nil rutilos Midarum acervos.