31. ad Petrum Carnesecum de Emanuele Chio medico
Di boni tua vota, CARNESECE,
Audivere: fugit siticulosa
Febris, et redit ad meos ocellos
Quies, et cibus incipit iuvare,
5
Et Bacchi minus est latex amarus;
Et, quod laetitias meas adauget,
Me Chius medicus fricatione,
Et victu tenui levat, remotis
Omnium medicaminum venenis,
10
Queis languentia membra deteruntur.
Ipse utrum melior, peritiorve,
Sit plane dubites: benigniorem
Non certe invenias, pecuniamve
Curantem minus. Et suis medetur
15
Aegrotis ita amanter, ut parentes
Aut nati, aut videantur esse fratres.
O Chium medicum bonum, atque suavem,
Et tibi, inclyte Coe, comparandum!