28. ad Bonifacium Bivilaquam
De me ne male sentias, amice,
Quod te visere proximis diebus
Cum proclive foret facillimumque,
Id tamen minime egerim. Per agros
5
Tuos, et medios quidem ambulavi
Ad Camillum adiens meum; sed, oro,
Qua possem ratione suspicari,
Agros esse tuos, tuamque villam,
Quam vidi procul eminentem? amice
10
Candidissime, tale si quid umquam
In mentem mihi venit, aut venire
Quivit, mente tua effluam, meique
Fias nominis immemor, nec umquam
Iucunda amplius allocutione
15
Digneris tenerum tuum sodalem;
Quod foret mihi acerbius vel ipsa
Morte, sive quid esse morte acerba
Potest saevius. Est enim leporis
Tanta vis tui, et intimas medullas
20
Ita incendit amore, ut ardeam aeque
Totus, ac iuvenis decore capta
Virgo candida suscitantis imo
Flammam in pectore, quam nec imber alto
Caelo praecipitans, nec ulla iam quit
25
Vnda exstinguere; non si amara Tethys
Ardentem Oceani obruat procellis.