27. ad Adamum Fumanum
Cum, FVMANE, tuus, meusque nuper
Scripsisset mihi Turrianus, omnes
De tua medicos salute parvam
Iam spem habere, dolor meam occupavit
5
Sic mentem, ut fugeret quies ocellis,
Nec flendi modus ullus esset. Ergo
Tam bonum mihi mors acerba amicum,
Prima surripiet iuventa? amicum,
Quo nec candidior fuit, nec alter
10
Erit; cui dederat loqui rotundo
Ore pulcher Apollo, sive Graecos
Versus conderet ille, seu Latinos.
Haec, et quae dolor improbus querenti
Suggerebat, amice, sum locutus,
15
Vix parcens superis. Sed ecce laeta
Venit littera nunc, tuae salutis
Felix nuntia, qua meum revixit
Cor, ut flosculus igne semiustus
Solis, quem reficit benigna Luna
20
Rore frigidulo. Nec ulla mater
Natum depositum videns deorum
Dono restitui, magis triumphat
Gaudio. Bone Iuppiter, benigno
Quem tu numine ianua rapacis
25
Nunc Orci eripuisti, eumdem eodem
Serva numine plurimos in annos.