24. ad Basilium Zanchum
Iudex candide carminum meorum,
Quamquam gratulor et tibi, et faceto
Arcellae, quod amore iuncti, et una
Domo, vivitis optime, ac beate,
5
Tamen, si licet intimo sodali
Verum dicere, nec tacere quidquam,
Quod absis, doleo, tuique ferre
Vix desiderium queo; nec illo
Torquetur minus optimus Priulus:
10
Nam dulcis tua Musa, comitasque,
Et rara probitas, fidesque utrumque
Sic incendit amore, vita acerba
Te sine ut videatur, olim utrique
Iucundissima quae solebat esse
15
Te praesente. Quid ergo, care ZANCHE,
Agendum? an tibi suadeam, relicto
Arcella ut redeas? meumne tanti
Commodum faciam, et Priulum, ut illi
Cui plus debeo paene quam Priulo,
20
Sic incommodem iniquus? immo, amice,
Arcellam cole, ama, nec unguem ab ipso
Latum, quaeso, recede; quippe inani
Nos desiderio, tui atque amore
Vel tabescere malo, quam carere
25
Suis deliciis venustum amicum.