18. ad Vbertum Folietam
Ibis ad patriae lares beatos,
Et desiderium tui relinques
Maximum unanimi tuo sodali.
Nam quo tempore nostra cara coepta
5
Est amicitia, ex eo medullis
Mihi carior es meis, erisque,
Sensus dum mihi erit amoris ullus,
Propter ingenium tuum, tuosque
Mores, et studia artium bonarum,
10
Et stylum Cicerone paene dignum,
Et plane Cicerone mox futurum,
Vitalis modo sis, VBERTE, dignum.
Ibis tu procul, et tamen manebis
Meo in pectore fixus, et iuvabit
15
Idem credere de tuo in me amore.
Quod te per lacrimas, amice, amaras,
Quae fluunt oculis tuis, meisque,
Per si qua est tibi cura nostri, id oro,
Cito Vrbem repete, et tui miselli
20
Sodalis miserere, quem relinquis
In luctu, et tenebris tuo recessu.