14. ad Donatum Rullum
RVLLE candide, et omnium virorum
Humanissime, quos abhinc trecentos
Annos Appula terra procrearit,
Quod me perpetuis, meosque amicos
5
Iuvas officiis, tuaeque semper
Domus hospitium mihi est apertum,
In hoc eximiae benignitatis
Clarum das specimen; tibique grates
Ago, maxime, maximas, amice,
10
Tantis pro meritis, agamque semper,
Atque habebo; referre namque, ut opto,
Nec licet modo, nec licebit umquam.
At quod nuper amore nostri es ausus
Tentare, et facere aeque amanter, ac si
15
Tibi filius, aut pater fuissem,
Id vero et mihi, et omnibus videtur
Tam magnum, ut tibi debitas referre
Non possim, aut agere, aut habere grates;
Non si quidquid ubique gratiarum est,
20
Habere, atque agere, et referre possim.