8. ad Galeatium Florimontium Philalethem
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Est brevis via, saepiusque dicis,
Cras ad vos veniam, boni sodales;
Nec venis tamen. An putas licere
5
Amicis dare verba? nos pudendum,
Et contra officium, tuoque bello
Id cognomine prorsus arbitramur
Indignum. Hoc nisi vis inepte abuti,
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
10
Remiges Ithaci vagantis olim
Lotos detinuit Libyssa in ora,
Vt mulctralibus haeret usque et usque
Musca lactis amore: te, beate
Senex, quae retinet domi voluptas?
15
Ecquid delicias tuae Suessae
Praefers deliciis meae Casertae?
Deliras, GALATEE, nam Suessa
Longe pulchrior est amoeniorque
Campanae regionis hic ocellus;
20
Quem Iocis comitata, Gratiisque
Venus, posthabita Gnido, Paphoque,
Semper incolit, et suos amores,
Suas delicias fatetur. Ergo
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
25
Hic sol splendidius nitet, Favoni
Spirat mollius aura, suaviorem
Fert rosam, et violam benigna tellus:
Hic est dulcior uva, dulciores
Ficus, et pepones: oliva bacas
30
Non solum patriae tuae, sed ipsum
Venafrum superare gaudet. Ergo
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Ecce caseolos tibi recentes,
Atque haedos geminos Hyella donat,
35
Formosissima caprimulga, Pani
Non impar caprimulga, sive cantat,
Seu levi calamo terit labellum.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
En hospes meus, optimus Caserta,
40
Quo Campania terra gloriatur,
Iam desiderium tui morantis
Nequit ferre; puella sic amantem
Votis, ominibusque, lacrimisque
Absentem vocat. Ah tuum Casertam
45
Ne, quaeso, cruciare perge. Sed iam
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Is quidem impatiens morae molestae
Ad te iam properasset, aegra membra
Ni vis debilitaret ipsa morbi:
50
Et tu tam diu abesse sustinebis?
Qui sola potes allocutione
Febrim pellere candido sodali.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Non Phoebus, mihi crede, filiusve
55
Phoebi cantibus hunc levarit, herbis
Aut salubribus, aeque ut ipse vultu
Iucundo, et lepida dicacitate.
Ergo si tibi cura cari amici est,
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
60
Te vocat domus ipsa, quam solebas
Iocis, et salibus, facetiisque
Tuis exhilarare: te loquaces
Lymphae, te vocat hortulus venustus,
Tuae tam memor irrigationis,
65
Quam lactis memor est tenellus infans.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Non pandunt nitidae rosae per agrum
Formosos calathos, hiare tardant
Flores luteolique, caerulique, et
70
Albi, et purpurei; suos honores
Agellus tibi scilicet reservat.
Huc ades, GALATEE, quid moraris?
Si venis cito, carminum libellum
Ostendam tibi, quem legens putabis
75
Te vesci ambrosia, et tibi repleri
Ora nectare. Sin mea procellae
Ferunt irrita verba, mox iambos
Exspecta horribiles, amariores
Felle, absinthio, et omnibus venenis,
80
Quotquot Thessala nutrit ora, quotquot
Ponti terra creat. Sed eia age eia
Huc ades, GALATEE, quid moraris?