Marco Antonio Flaminio carmina 5, 5

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


5. Ad Gregorium Cortesium cardinalem

CORTESI venerande, si quid umquam

Incensae officio rogationes

Apud te valuere, ne recusa

Gregi adscribere candido tuorum

5

Robertum, unanimem meum sodalem,

Florentem ingenio, fide, pudore,

Et Graece optime, et optime Latine

Scientem, iuvenem pium, elegantem,

Seu iuncto pede, seu velis soluto

10

Doctum scribere, tam tui colentem,

Quam qui maxime, et omnium bonorum

Dignum amicitia. Ergo, mi patrone

Magne, quod petimus, sine impetrare.

Sic tibi Deus optimus senectam

15

Concedat viridem, diuque laetum

Servet; sic homines tuae supremae

Virtuti tribuant pares honores.