1. ad Alexandrum Farnesium cardinalem
FARNESI, pater omnium leporum,
Hos tibi lepidissimos poetas
Dono, tempora quos tulere nostra,
Fortunata nimis, nimis beata
5
Nostra tempora, quae suos Catullos,
Tibullos, et Horatios, suosque
Marones genuere. Quis putasset,
Post tot saecula tam tenebricosa,
Et tot Ausoniae graves ruinas,
10
Tanta lumina tempore uno in una
Tam brevi regione Transpadana
Oriri potuisse? quae vel ipsa
Sola, barbarie queant fugata
Suum reddere literis Latinis
15
Splendorem, veteremque dignitatem.
Salvete, o decus, o perennis aevi
Nostri gloria, candidi poetae,
Quos novem in tenero suo sorores
Nutrivere sinu, suoque digna
20
Choro Castalio loqui dedere.
Vos, et carmina vestra sempiterno
Vrbes Italiae colent honore.
Vos et Gallus, Iberque bellicosus,
Et Germania docta, Sarmataeque
25
Mirabuntur, et ultimi Britanni;
Erit dum Latiis honor Camoenis.
Quin ultra Oceanum, alteroque in orbe
Vos discent populi, quibus redit lux
Aurora exoriente, cum nigrescit
30
Aer iam tenebris sub axe nostro;
Nam (mirabile dictu!) in iis quoque oris
Nunc linguae studium viget Latinae.
At tu, floscule Romuli nepotum,
Quem Phoebus pater, et Minerva doctis
35
Certatim artibus expolire gaudent,
ALEXANDER, habe tibi hunc libellum
Venustum, lepidum; tuasque laudes,
Istis quae celebrantur a poetis,
Aeternas fore scito; nam manebit
40
Aeterno aureolus libellus aevo.