17.
Thestyli, si qua tui superat tibi cura Myconis,
Crastina cum caelo fulserit orta dies,
Ad Cereris vallem niveas compelle capellas,
Nec longam pigeat te, precor, ire viam.
5
Inde graves aestus ubi Sol accenderit, antro
Succede, arbuteis quod tegit umbra comis.
Hoc ego furtivo ingrediar pede munera portans,
Quae iampridem orat Phyllis habere sibi,
Munera vel Nymphis dignissima. Si sapis ergo,
10
Ad dulces latebras incomitata veni.