Marco Antonio Flaminio carmina 2, 37

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


37. de fonte quodam optimo

Si te per aestum fervida premit sitis,

Hoc fonte dulci nil salubrius bibes:

At si lavare frigida corpus iuvat,

Hoc fonte puro nulla lympha gratior.