Marco Antonio Flaminio carmina 2, 32

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


32. de Medea partum detestante

Operta mavult clypeo Amazonum more

Ter proelium committere

MEDEA, quam pariens semel suam castae

Zonam Dianae solvere.

5

Mirum cupit si esse absque liberis, mater

Quos deinde facta sustulit.