4. ad Alexandrum Farnesium cardinalem
FARNESl, vatum decus, et spes unica, nostri
Solus principium, et finis tu carminis esto:
Vtque optata mihi dexter facis otia, sic te
Mansuro liceat cantu celebrare, meisque
5
Floreat aeternum tua virtus inclyta chartis:
Quod spondent Musae, et cultus mihi semper Apollo.
Nam qui nec vates, nec dulcia carmina curat,
Ille licet gazas Arabum, Croesique talenta
Congerat, et prisco sit regam a sanguine cretus,
10
Attigit infelix ubi metam ignobilis aevi,
Despectum iacet in tenebris sine nomine corpus,
Villicus occulto moriens ut pauper agello.
Quaeque pio vati prudens si dona dedisset,
Viveret exsequiis invita morte superstes,
15
Illa meretrici dabit haeres. O male sani,
Discite divitiis uti sapienter. Avaris
Obruit hic aurum terris, caecoque furore
In mediis opibus vivit rerum omnium egenus:
Alter avaritiam saeva plus morte perosus,
20
Rem patriam stulte vetitos effundit in usus,
Ingentemque auri scurrae populantur acervum.
At sapiens recte dispensat dona deorum;
Dat panem patriae; reficit labentia templa;
Et Musas fovet, et sacros ante omnia vates.
25
Ergo illum dulci tollunt super aethera cantu,
Mortalemque vetant invisae occumbere morti.
Sic Maecenatis, quo Tuscia gaudet alumno,
Vsque feret nomen diversas fama per oras,
Dum rapidus circum terras volvetur Olympus.
30
Ille quidem magnos reges aequaverat auro,
Cumque ipso curas partiri et gaudia fuerat
Augustus Caesar, rerum cui prima potestas:
Sed nihil Augustus, nil pondera divitis auri
Profuerunt, vitae legeret cum fila suprema
35
Parcarum manus. Obscura caligine leti
Consitus inferna semper latuisset in umbra,
Ni miserata virum divini Musa Maronis,
Ipsius ad clarum famam evexisset Olympum.
Scilicet ingeniis varia est vis insita. Rerum
40
Invigilant alii caussas aperire latentes;
Et convexa poli penetrant, manesque sub imos:
Hic iura imperiis describit: at ille rotundo
Attentum ore tenet populum magnumque senatum.
At si quem placidis nascentem vidit ocellis
45
Castalii regina chori, et formosus Apollo,
Ille urbis strepitum fugit, viridantia silvis
Rura colens, gaudet longos extendere in annos
Magnanimum heroum divino carmine laudes.
Ergo age virtutem, iuvenum flos candide, solam
50
Mirare, et doctos tua semper cura poetas
Ornet alatque; tuum ut vivat per saecula nomen.