Marco Antonio Flaminio carmina 1, 57

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


57. de Turunda Blosii Palladii

Turunda, turdis esca solis cognita,

Venusta cum te Musa non cognosceret,

Nunc es lepore versuum dulcissimo

Condita sic a BLOSIO meo, ut cibus

5

Sis facta mensis principum gratissimus.