Giovanni del Virgilio Diaffonus, 5

Reference basis text: E. Carrara, 1925

Editing of the digital edition: K. Škraban, 2020


5.

Quinta remissiva magistri Iohannis eidem ser Nutio.

Vir facunde, legas refero quod Epistula, Nuti,

      Nuntia sum missi carminis, ecce, tibi.

Sit tibi vera salus, Nuti, cupiente Iohanne,

      Et veniant votis consona cuncta tuis.

5

Quis michi concepti fuerit subcessus amoris

      Nonne sitis, igitur continuando canam.

Dimisso festo, repetivi saucius aedem:

      Hei michi quam visa est decolor illa dies!

Non michi sumendae cereris, non cura lyaei.

10

      Sol ruit, imposui languida membra thoro.

Ante tamen Venerem submissa voce rogavi:

      Alma Venus, qua nec sanctior ulla dea est,

Nec te nobilior nec te fulgentior ulla,

      Nec quae plus humiles audiat ulla preces.

15

Mutasti statuam tu Pigmaleonis eburnam

      Vnde frui molli corpore posset amans.

Non ego te statuam nec te convertere petram,

      Vertere set Dominae corda tenella rogo.

Tironis miserere tui, praecordia cuius

20

      Ille tuus telo fixit ephebus Amor.

Diva, sagittiferum pro me compellere natum,

      Hunc michi vel matris more favere iube.

Nec iussu frustra nec tu potiere rogatu.

      Credidit ut quondam, nunc quoque credet Amor:

25

Te suadente libens adiit Didona Cupido

      Et sibi commissum a matre peregit opus.

Ardens fac vadat ad heram; comburor ut igne

      Ipse suo, sic exardeat illa meo.

Inde cupidineas refovebam pectore curas,

30

      Stabat et ante oculos dicta chorea meos,

Quos nimis insomnes retinebat imago puellae,

      Tunc placitura magis quam mihi visa die.

Nectebam vacuo iactans mea membra cubili

      (Plus feritatis habet tempore noctis Amor).

35

Interea fessos irrepsit somnus ocellos:

      Taliaque in somnis visa fuere michi.

Colle tenus quodam viridaria pulchra videbam,

      Insita pene quibus quaelibet arbor erat.

Vmbra locum condensa nimis faciebat amoenum;

40

      Nataque cum variis floribus herba virens.

Ros maris hic redolens folio crescebat acuto,

      Lata comas corylus granaque myrtus habens.

Levis bussus erat, pingendis apta tabellis:

      Arbute, non aberas roscida poma ferens.

45

Fictilis hic abies altum directa cacumen;

      Hispida iuniperus et tenerae tiliae.

Fraxinus astarum surgebat mater equestrum

      Et fagus de qua longior asta venit.

Et pirus et ficus et nux et punica malus,

50

      Et quae de misera Phyllide nomen habet.

Myrrha, socrus Veneris, formosi mater Adonis

      Et quacumque suus fecerat arbor, Amor.

Palma triumphatrix et pinus longa capillos:

      Forsitan hanc hominem credo fuisse prius.

55

Cedrus odora nitens et pandis apta carinis;

      Alnus et irsutis noxia cornus apris.

Tincta suos fetus de sanguine morus amantum,

      Multicolor prunus, quaeque politur acer.

Inde racemiferae texebant pulpita vites;

60

      Rivus erat, prope quem stabat amara salix.

Dant quoque repetens hederae velamina saxis,

      Ne qua parte loci posset abesse viror.

Vos quoque glandiferae, fueratis, quercus et ilex,

      Fertilis et pomis fulva, voleme, tuis.

65

Escule, sera parens, et male cydonia pallens;

      Et fueras vitae, persice, planta brevis.

Te quoque mobilium foliorum, popule, vidi,

      Teque gravem longis vitibus, ulme tenax.

Forsitan et plures, aliquas et abesse notavi:

70

      Credo quod illarum non sit amica Venus.

Non erat ex illis folii pallentis oliva,

      Et, dolui dicens, vatica laurus abest.

Sum memor, inter eas aberat funesta cupressus,

      Nec stygiam taxum noverat ille locus.

75

Si rear herbarum, si nomina tangere florum,

      Posse putem conchas enumerare maris.

Tempora mixta simul violas duxere rosasque,

      Candida cum rubris lilia mixta crocis:

Anni temporibus deerat de quattuor unum:

80

      Nam tria conspexi; sola vacabat hiems.

Quaelibet arbor ibi flores fructusque legendos,

      Semina cum teneris floribus herba dabat.

Et Philomela dabat residens modulamina ramis;

      Psittacus arguto concinit ore loquens.

85

Laetus erat ramis cantare calandrius illis,

      Atque niger merolus punica rostra ferens;

Tereus incestus canit et fera mater hirundo;

      Dat bicolor mico gutture pica sonos.

Decantabat ibi variato carmine turdus,

90

      Et nimium Veneri gratus aquosus olor.

Illic iocundo manabant murmure rivi.

      Nescio sed credo quod paradisus erat.

Ingredior pavitans, si quis deus esset in illis:

      Conspicio: nullus tam cito visus erat.

95

Dumque pererrarem tuererque, sub arbore Myrrhae

      Fons erat et intro clarior unda mero,

Quam neque stillarat Neptunus rector aquarum,

      Nec dedit e nebulis Iris aquosa cavis.

Rorida Naiadum lacrymis et odoriferarum

100

      Plantarum guttis nectaris unda fuit.

Forte Venus lacrymas fudit cum flerat Adonim,

      Forsan amatorum fons lacrymosus erat.

Hunc secus alma Venus et Amor ludebat in herbis;

      Splendebat geminis area tota deis.

105

Ille sinu matris niveas nunc tangere mammas,

      Nunc sua vult circum brachia ferre gulae;

Illa suo puero colludens oscula figit,

      Et modo dat capiti florea serta suo.

Aurea vestis erat virides insuta smaragdos,

110

      Et radians gemmis alta corona deae;

Set mage lascivi radiabant lumina vultus.

      Quid mirum cupido si placuere Iovi?

Vt Venerem agnovi (nec enim et dea notior ulla est)

      Sternor humi flexo poplite, iungo manus:

115

Salve, sancta Venus, miserorum mater amantum.

      Te precor heu! supplex, auxiliare michi:

Vota tibi solvam, tibi me solvere debentur

      Donec erit nostri corporis aura capax.

Inquid voce pia: Iuvenis michi care, propinqua;

120

      Ne timeas: Ego sum; vulnera nulla feres.

Imo haec quae pateris (tua me querimonia tangit)

      Sanabo, solita teque medebor ope.

Nonne mei Aeneae Rutulis quae sumpserat arvis

      Sanavit subito vulnera nostra manus?

125

Illius illa tuis etiam maiora fuerunt,

      Qui de sumenda coniuge bella dabat.

Percutit Aeneae corpus animumque sagitta;

      Tu solum cupida vulnera mente geris.

Conciliabo tibi natum per cuncta volantem,

130

      Et nostris precibus consociabo tuas.

Vtque propinquabam timidus me diva prehendit,

      Et confidenti se prope iussa dedit.

Mirabar puerum presignem corpore, dicens:

      Pulchra parens pueri, pulcher et ipse puer.

135

Erugtat puero translucida serica mater:

      Nec penitus nudus, nec coopertus erat.

Aurea cesaries et ad instar capreolorum

      Crispa resultabat, nil operante manu.

Clara nimis pueri facies fulgebat et ultra

140

      Quam sol inspectis ingeminatus aquis;

Sed de luminibus miracula magna gerebat:

      Nunc oculis Argus, nunc velut Orcus erat;

Et nunc humanos oculos communis habebat,

      Nunc aquilae seu nunc nicticoracis avis:

145

Nunc lippus, nunc paetus erat strabo, et modo luscus

      Et modo spectabat rectus, ut alter homo:

Et nunc talpa velut visiva luce carebat,

      Lyncea nunc eius lux penetrabat humum.

Pavo cupidineas, ut ego, si viderit alas,

150

      Rarius extendet cauda superba rotam.

Arcus erat collo, lateri pendente pharetra;

      Hic michi per signa est ultima notus Amor.

His ubi cognovi, qui me penetrarat, Amorem,

      Et nemini vinci quod patienter habet,

155

Numen adoravi, confirmans corpore toto,

      Complectens nudos osculor ore pedes,

Qui lacrymis maduere meis, fundendo querelas;

      Movit et interius taliter ora dolor:

Hostibus esto ferus, saltem miserator amicos.

160

      Heu! Ego sum semper qui tua signa tuli.

Proh dolor! adverso non cepi vulnus ab hoste;

      A solo patior haec mala rege meo.

Nobilis es, facias de nobilitate leonis:

      Pugnat in elatis, parcit et ipse piis.

165

Qui tibi se obiciunt, pulsa pietate, ferito;

      Set qui subiciunt se tibi, parce, precor.

Non ego praetendo contra tua spicula plectam.

      Ecce: paro gladiis pectora nuda tuis.

Hos potius perimas qui se defendere temptant,

170

      Ne, sibi cum parcis, se clypeasse ferant.

En ad te fugio cum me percusseris ipse;

      Me percussisti, me medicare potes.

Aeacides hosti tu... mederis amicam:

      Atque ita quod fecit demat utrumque malum.

175

Tu scis quod cupio, scis quod facis esse cupitum;

      Seu fac ne cupiam, sive cupita dato.

Sic ego; set voluit pro me Cytherea rogare

      Et dixit nato blandior ipsa parens:

Nate, meum sceptrum, mea vis, mea gloria! solus

180

      Nate, potens homines et superare deos;

Nate, tuae matris deceat pietate moveri;

      Istius ut nostras accipe, nate, preces.

Forsitan in terris non est michi carior ullus;

      Extollit Venerem nemo Iohanne magis.

185

Vaticuli miserere tui nostrumque sacrorum,

      Ipse suis de te vocibus alta canet.

Amplexare virum, tibi tota mente fidelem;

      Da tua constanti signa ferenda viro.

Vincat, et illa tuae veniat victoria laudi:

190

      Si vincet famulus, vicerit eius herus.

Vincere non posset nisi te mediante; sed ergo

      Allevies humeros, sit mora parva, precor.

Eius adi Dominam nocturno tempore, quando

      Pervigil in molli cogitat ipsa thoro;

195

Huius ut ipse vides, set te prius indue formam,

      Omnia signa gerens, quae faciebat ei,

Et gestus, quando ipsa prius se sensit amari;

      Et sic te geminis motibus offer ei,

Atque medullosis tunc ossibus inice flammam,

200

      Vulneribus parcens ne moreretur amans.

Aliger exutis alis arcuque pharetris,

      Matris ad obsequium tam cito cepit iter;

Ante tamen teneris ulnis me amplexus et inquid:

      Non ultra timeas. Est michi cura tui,

205

Et semper fuerat: tamen experiebar amicum,

      Ad bona si scires et mala posse pati.

Est etiam modus iste meus: plagare, mederi.

      Gaudia moestitiae, do mala mixta bonis.

Sunt qui lucra volunt nullo comitante labore,

210

      Nolunt poma nisi cortice nuda suo:

Hos ego cum vidi, mihi nausea venit, et illos

      Indignor castris sub reperire meis.

Qui formidat apes non mandet dulcia mella:

      Causa relinquendae est spina timenda rosae.

215

Et quidam ignavi, qui se profitentur amantes

      Vt mea tela vident, dant sua terga fugae;

Quos ego si vellem iussis compellere nostris

      Aut alis careo vel sua vana fuga est.

Rideo cum fugiunt. – Fugite, io, non redituri:

220

      Non bene pro timidis regia nostra facit. –

At tu cum fueris per me percussus et ustus,

      Non fugis, imo venis: quod petis ego dabo.

Et quidam fragiles clypeos iuvisse putarunt,

      Hos quia dimisi simplicitate sua.

225

Ignorant illi quam magna potentia nostra est,

      Ignorant illi, quid mea tela valent.

Arcifer arcifero michi quondam Phoebus Amori

      Insurgens, a me vulnera saeva tulit.

Quid sua scuta, meum vel quid suus arcus in arcum?

230

      Fixit apollineum nostra sagitta iecur.

Belliger a nobis Mars est compulsus amare,

      Nec sua quiverunt arma valere meis.

Serior hora foret si sic hominesque deosque

      Curarem victos enumerare meos.

235

Nec clamare iuvat contra mea numina Numen;

      Numinibus nostris numina nulla nocent.

Iupiter ipse pater nostra se lege gubernat,

      Subiacet imperio machina tota meo.

Haec tibi monstrarem viva ratione; sed ecce

240

      Me vocat obsequiis aptior hora meis.

Plurima spirabo mea facta in te licet absens.

      Dixit et ex oculis vanuit ille meis.

Tunc Venus alma parens: Nunc, nunc est hora medendi,

      Et michi curandum detege vulnus ait.

245

Pectora detexi, quae sint pigmenta requirens:

      Nulla. Putas herbis, ememor, esse locum?

Corpoream Aeneae plagam sanavimus herbis;

      Tu vero dixit vulnera mentis habes.

Non opus est herbis ad opacum vulnus amoris,

250

      Quod mea iam poterit tollere sola manus:

Admotaque manu demulsit corda iecurque.

      Excitor et dico num michi somnus erat:

Etsi somnus erat, sensi cessare dolores.

      Erigor et Veneri gratulor inde Deae.

255

Nola diurna sonat, signum de luce propinqua,

      Induor et properam deprecor esse diem.

Sancte Cupido, michi faveas et sancta Dione,

      Ne videar vane vos coluisse diu.

Nunc ceptis favere meis promissio vera

260

      Vestra sit et non sit visio vana mea.

Alba dies nituit tenebris, Titane, fugatis;

      Est michi nunc almus excipiendus amor.

Afferor ante meae spatiando tecta puellae:

      Atque his porticibus ante retroque vagor.

265

Limine marmoreo sociata sedebat herabus;

      Si comptae fuerant, comptior illa tamen.

Hanc inter reliquas sic perfulgere notavi

      Vt superat lunae sidera compta nitor.

Dumque satis fixos oculos spectando tenerem,

270

      Illa repercussit lumina nostra suis.

Risit et ex oculis fecit signacula quaedam,

      Quae michi non parvam visa dedere fidem.

Taliter illius consumpto tempore lucis,

      Altera lux oritur, non placitura minus.

275

Per Dominae vicum spatior de more procantum,

      Nunc ego, nunc sotius, verba sonora damus:

Nunc eo, nunc redeo, requiei nescius inde,

      Nunc latet interius, nunc sedet illa foris.

Est ubi parva duas dirimunt confinia turres,

280

      Bononiae speculum, pulchra platea, forum.

Vna forat bibulas erecto vertice nubes,

      Spectat in eoos altera flexa sinu.

Huc me duxit Amor qua nolo dicere causa:

      Ille puer nostros condocet ire pedes.

285

Venerat huc emptum teneros ancilla columbos

      Pro Domina nostra, pro pariterque sua.

Hanc ego praenoscens dulci sermone coegi

      Auscultare mei cordis amantis onus.

Non ego blanditias sum compilare suetus,

290

      Sed mea dictabat verba disertus Amor:

Numina te salvent, nam tu salvare potes me,

      Vivere te possum teque volente mori:

Tu retines clavim nostrae vitaeque necisque;

      Non caperes nostrae grandia lucra necis;

295

Vtilior tibi vivus ero. Dona michi vitam:

      Ad tua dum vivam iussa paratus ero.

Me tibi non celo penitus: nil te sine possum;

      Ergo eris arcani conscia sola mei.

Pro Domina morior; tu, fido, parce fatenti;

300

      Sola nocere michi meque iuvare potes.

Apta iuvare magis; nostros narrabis amores

      Ornatae et quaeres me ne perire velit.

Cetera non doceo; tua namque industria maior

      Addat ut optatum perficiatur opus.

305

Non ingratus ero suscepto munere tanto:

      Excipies meritis praemia magna tuis.

Rettulit in promptu: Tua dudum vulnera sensi,

      Et tibi, si vellem, sum rata posse satis.

Sed tibi cur meriti sumpturo oblivia nostri

310

      Serviat ingratis femina stulta meis?

Me post servitium vidisse videbere nunquam.

      Saepe mali faciunt quae nocuere bonis.

Tunc ego: Per, sodes, sanctissima numina iuro,

      Et per quod possim vivus adire domum,

315

Et per quod Dominae furtus sumatur amatae,

      Non cadet ex animo gratia tanta meo.

Dic age quo facto aut dicto prodesse valerem;

      Si michi non credis experiare precor.

Heu michi! si meriti multos oblivia damnant,

320

      Crimina pravorum qua ratione luam?

Tunc ea: Ne dubites, Domina potiere cupita.

      Vade viam et curae cetera linque meae.

Si quid nosco tua est accensa cupidine dudum,

      Vnde ego securo perfruar ore magis.

325

Dixerat, et rediit, Dominae responsa reportans

      Sat bona, plus actum quam semel illud iter,

Nam media luna duravit, vera fatendo

      Cepit quindenam vel labor ille diem.

Set tandem laetas adduxit nuntia voces:

330

      Hac ait ad Dominam nocte venire para.

Nocte paratus ii, mucronem cinctus acutum.

      Solus ego, nisi quod me sotiabat Amor.

Est securus Amor, nec eum damnato timoris,

      Qui facit ut sit homo nulla pericla timens;

335

Et mage tutus eram quia nec custodia noctis

      Nec tibi pendebat gratia danda michi,

Qualem forte soles sotiis de nocte repertis

      Quos sinis et tollis. Si qua dedisset Amor

[...]

340

      Vel mihi latrantes si tacuere canes

Vel quas tunc ageret regiones advena coniux,

      Sospes ii, blande sumque receptus ego.

Qualia felicis fuerint solatia noctis

      Praetereo; non sunt cuncta canenda palam.

345

Bononiae numerum possem numerare domorum

      Noctis ut illius gaudia sumpta mihi.

Nunc etiam ventis agitur mea cymba secundis,

      Quam melior Tiphy nauta gubernat Amor.

Favit Amor, vici; videar ne ingratus Amori

350

      Ecce cano, Nuti, cantica laudis ego:

Vive triumphator coeli terraeque profundi,

      Cuius in arbitrio machina tota manet.

Te sine vix una mundus consisteret hora,

      Iret in horrendum natio moesta chaos.

355

Te sine sideream tererent elementa catenam,

      Successusque suos perderet omne genus.

Te sine, dulcis Amor, non esset amicus amico,

      Nec sotius sotio, nec sua sponsa viro.

Foedera cessarent, pietas et iura perirent

360

      Et quodcumque bonum, ni foret almus Amor.

Vnde notatur Amor naturae triplicis idem:

      Mente deus, pennis angelus, ore puer.

Non ego dedignor Domino succumbere tanto;

      Glorior et Domini dico suave iugum.

365

Heus igitur, iuvenis, nostri dissuasor amoris,

      Peccasti et sceleris crederis esse reus.

Vnius exemplum quia non concludit in omnes,

      Non igitur michi sit vita magistra tua.

Quem non tangit Amor, vel non est aptus Amori

370

      Vel non est aliter dignus Amoris homo.

Tangere te voluit set tu clypeatus abisti:

      Experiens dixit: Non facit iste michi.

Qui sapienter amant, nec Amor disperdit amantes;

      Qui stolide, digno funere perdit eos.

375

Pangere cum domino sub conditione volebas;

      Regnat et obsequiis non eget ille tuis.

Pacta sibi fieri faciant in lite potentes,

      Flagitet hic pacem quem mage guerra gravat.

Exilium pateris, nisi te peccasse fateris.

380

      Cumque videbaris esse rebellis ei,

Illius exilii nec procurator habebor,

      Nec meus est sotius, qui foret hostis ei.

Imo quisquis erit si contradictor Amoris,

      Pro domino capiam saeva duella cliens!

Explicit liber Diaffoni magistri Iohannis de Virgilio.