Teofilo Folengo Moschaea al. red. 3

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


Plus maraviosam venio cantare bataiam,

      Quam notat antiquas ulla legenda libris.

Maxima ranarum soricumque canuntur Homero

      Proelia, non istis aequiperanda tamen.

5

Altri scripserunt et verbi et nominis arma,

      Cum gens grammaticis tanta perivit agris;

Nulla tamen paritas est his facienda catervis,

      Quas modo fert odium, trat furor, ira coquit.

Vngite quantillum fresco mihi labra botiro,

10

      Musae, o ventris grassa polenta mei;

Salsigeram pinguis mezzeni adferte brasolam,

      Quae super ardentes sit bene tosta brasas;

Hinc quoque de caneva Bromii spinate vasellum,

      Vt sit carminibus digna bevanda meis.

15

Agmina Siccaboron toto de robore gentis

      Quinque legit, ducibus subicienda suis:

Fantaria gravi zenzalica ducta Cosino

      Ponitur ad primam prima tacare brigam;

Myrmilios ducit squadram Myrpraedo secundam,

20

      Qui quoque sunt pedites trenta tre mille viri;

Hae pro antiguarda firmantur in ordine squadrae,

      Post quas moscarum grossa bataia sequit:

Sanguileo tamquam princeps et honorior altris

      Et cuius causa grande paratur opus,

25

Vt cor in medio gentis, quae dicta bataia est,

      Altior it cunctis fulgidiorque viris;

Inde retroguardae grossissima banda sequebat,

      Quae tamen in turmas scinditur una duas:

Scannacavalla suos paene ultimus ante tavanos

30

      Apparet, cui sat barba canuta riget;

Siccaboronaeae tandem datur ultima curae

      Totaque res manibus itque reditque suis.

Stant longo moschae frenatis ordine grillis,

      Quarum pars maior multicolora nitet:

35

Sunt quae velluto, sunt quae canzante teguntur,

      Sunt quoque quas auro merda coprire solet;

In cantarellis retinent ibi frena tavani,

      Quae raspant, trombis dum tonat aether, humum,

At sub moschinis panarotti calzibus ardent

40

      Vixque potest sisti smania tanta briis.

Alta spiegantur vexilla strepuntque per altum

      Aera trombettae, mille "taranta" sonant.

At Myrnuca videns inimicos esse paratos

      Non minus ex cunctis agmina quinque facit:

45

Caganiel primus pulicorum trenta miaros

      Guidat et hi pedites Martis in arte vigent;

Furfa dehinc agiles vehit octo mille pedocchios

      Octoque mill'altros ipse Granestor habet:

Rex formicarum quamvis formica sit ipse,

50

      Stat sua pedocchis multa fidanza tamen;

Cimica post ipsos acies it iuncta Putriffae,

      Postera Myrnucae; Muschifur urbe sedet.

Banda pedocchiorum toccat sperone zaninos

      Inque cagafoghis cimica squadra furit;

55

Formicae sed equos frenant urtantque locustas:

      Qua eque stat et nitidas masticat ore brias.

Iam magis alter erat campus vicinus ad altrum

      Seque maranazzos bottiliosque vocant.

Montagnae reboant frifolo clangore tubarum,

60

      Muschifur ignivomos sgombrat ab urbe tonos.

Iamque leves primum scaramuzzae utrimque fiuntur

      Inque vicem crustas dantque levantque bonas.

Denique zenzalas magno clamore Cosinus

      Inviat et picchis bellus it ordo chinis.

65

Huic Caganiellis procedunt contra pulecchi,

      Qui quoque vocisonum murmur in astra levant.

Ipsi affrontantur capitani protinus una

      Vnaque piccadis fortibus arma terunt.

Cosini lanzonus erat soda corna limaghae,

70

      Quae Caganiellis pectus aguzza ferit,

Non tamen infilzat: cartae panzera repugnat,

      Quae de scartozzo facta savonis erat.

Ast e contra pilum bovis ille suburget acutum

      Saepeque Cosinum fat riculare ducem.

75

Iam mistura tenet zenzalas atque puleccos,

      Accipit horrisonam stolus uterque brigam.

Dux zenzalarum se retro suosque retirat,

      Hunc niger in voltam Caganiellus agit;

Inde videns hostis banderam iuxta volantem,

80

      Hanc rapit ac terrae folta per arma trahit.

Protinus hoc viso zenzalica turba fugatur

      Nilque pudent licto rege scapare viam.

Quando sbarattatum vidit Myrpraedo Cosinum,

      Myrmicoleones ducit ad arma ladros.

85

Huic supra zanninos obiectat Furfa pedocchios,

      Qui prior intratus fat sibi fare viam.

Hunc Myrpraedo salit, cui menans Furfa granarae

      Sive scopae truncum vulnus in aure facit.

Ipse sed e tasca traxit duo grana ceserchiae

90

      Artificioso tota piena foco,

Qui dum Furfa parat rursum duplicare feritam,

      Prima ceserchiarum lacta balotta sonat.

Guay, pedocchie, tibi, si te nocchia illa coiasset,

      Quae de bombarda ceu vomitata furit!

95

Hanc non expectas, sed pungens sprone zaninum

      Cedis, at ille novem colpus amazzat equos.

Dumque simul certant et dant pro pane fugazzam,

      Vtraque meschiatis squadra fit una viris.

Pulverulentus erat iam fumus ad astra levatus,

100

      Mescolat ingentes vitaque morsque cridos;

Nam pars mazzati lugent, pars sana menazzant,

      Pars animant pavidos, pars scapolare monent.

Non, mihi si centum linguae, si voxque canonis,

      Dire queam larvas mortis et effigies.

105

Tota fracassatis iam picchis terra copritur,

      Qui stant, qui scampant, hic necat, ille morit;

De testis, gambis, polmonibus atque figatis

      Deque coradellis terra coverta rubet.

Ast aliquantillum sese Myrpraedo retirat

110

      Furfaque myrmilios pellit ubique suos.

Sed cito Sanguileo porcelli corripit hastam,

      "Eya, valenthomines, me seguitate!" - cridat.

Sic ait, ante alias muscas ferit ilia grilli,

      Prosequitur regem cetera turba suum.

115

Omnia pulvis erant, quem volvit cursus equorum,

      Soldati dubitant quae sit amica cohors.

Dum male myrmilios tractabat Furfa ladrones,

      Sanguileo iungens "Guarda, pedocchie!" cridat.

Furfa sed huic targam fungi de cortice porgit,

120

      Forza sed est nimium Sanguileonis atrox;

Namque pedocchiorum regi pilus inguina rumpit

      Illeque zannini tergore lapsus obit.

Putrifolae interea squadronus cimicis ingens

      Castra movet, quem dux post sua terga menat.

125

O Deus, in quanto se castra disordine turbant,

      Cimica cum putrido iungit odore cohors!

Namque urget spronis tali de sorte cavallos,

      Qui sua per spudant posteriora focos;

Vnde cagafogos chiamant; pensate quis illos

130

      Seu spettare volunt, sive piare gatam.

Moscarum grilli drittis stant auribus, inde

      Boffantes voltant terga piantque fugam.

Sanguileonis equus se flammis solus acostat

      Denteque cimiceos calceque rumpit equos;

135

Solus Sanguileo pugnat saltatque per illam

      Putrifolae gentem, corpora sternit humi.

In rottam cimighi vadunt ut squadra caprarum,

      Quas lupus infestat quasve famatus agit.

Inde pedocchiorum stolus calcanea voltat

140

      Retroque zanninos vertere turba studet.

Sanguileo incalzat, currit meschiatus in illis

      Ac rubeo miseros dissipat ense grisos:

Cui mezzam spiccat testam brazzumque galono,

      Tecta cruentatis carnibus arva latent.

145

Attamen un pocum sese riculare bisognat,

      Namque pedocchiorum squadra secunda venit

Festucum foeni grossum Granestor aferrat

      Et forbesinam spronat et urget equam;

Ista bifurcatam gestat mala bestia caudam

150

      Atque uvae granos in tra latere solet;

Hanc movet ad cursum princeps formica Granestor,

      Ob cuius rapidam surgit arena fugam.

Cosinum adocchiat zenzalam sanguine rossum,

      Quem prope mortorum grandis acervus erat,

155

Plantat ei medio ferratam in pectore lanzam

      Vmbraque Tartareas it retrovare casas.

Postea per moscas formica gaiarda fugatas

      Se iacit et spezzat tela virosque simul,

Vrtat et atterrat soldatos atque cavallos

160

      Fertque catervazzam post sua terga grisam.

Non haec suffertur Granestoris alta prodezza,

      Qua eque piat turpem mosca repulsa fugam.

Mille roversantur terrae sine milite grilli,

      Mox fugiunt sellis caeca per arma vodis.

165

Sanguileo et magnus Putrifola grande comenzat

      Certamen nec se sparat uterque mori.

Scannacavalla suam banderam tollit ad auras,

      Pampognam striccat, turba tavana sequit;

Hunc bene Granestor, muscas dum cazzat, adocchiat,

170

      Quem cito voltato prestus asaltat equo.

Tam possenta fuit lanzarum botta duarum,

      Quod lunae tetigit fractio trita pedes.

Forbesina dedit et cantarella stramazzum,

      Speronata statim quas relevare facit.

175

Iamque comenzabant tegnam gratare vicissim,

      Inter pedocchios stirps tavanella ruit.

Pulverulentus erat garboius ad astra levatus,

      Nil nisi per terram corpora morta cadunt;

Tamquam cornacchiae volitant per nubila testae,

180

      Coratae, milzae, brachia, terga, manus.

Cum brandis finos audis spezzarier elmos,

      Spata ferit spatam scutaque scuta terunt.

Qualis garboius, qualis confusio fitur

      Quando fasolorum plena pignata bulit,

185

Talis erat dum mosca cadit, formica resurgit,

      Dum zenzala ferit myrmilioque parat.

Grillos, pampognas, zaninos atque locustas

      Innumeras cernis rubra per arva mori.

Sed quid Olympiacum video trepidare theatrum?

190

      Quae mare, quae terram nox tenebrosa rapit?

Numquid, ut antiqui rerum dixere magistri,

      Vult brusare simul cuncta creata Deus?

Heu, quia terribilis non est nisi Siccaboronus,

      Qui moschinorum castra movere parat.

195

Ante suos oculos scampabant mille tavani,

      Zenzalae, moschae, mirmiliona cohors;

Hos formicarum pulicumque potentia cazzat,

      Hosque valorosus Caganiellus agit.

Ergo leonis habens iram canegiatus achiappat

200

      Brandum cum targa moxque speronat equum;

Namque sui fugitant: schioppat creppatque dolore

      Extraque bataiam primus in arma ruit.

Dumque ruit, proprias cernit dare terga falangas,

      Vnde manum rabido mordet utramque sono;

205

In qua parte fugam rapiunt, se prestus aventat,

      Vrtat et occidit corpora quanta trovat.

Qualis in inverni guazzo so tempore torrens

      De montagnarum culmine portat aquas,

Talis agrezzat equum panarottum maximus heros

210

      Atque hostes pariter snembolat atque suos.

Vt bombarda secat densatas illico squadras,

      Taiat, sfrantummat, dissipat arma, viros,

Stendardos proprios aliosque superbus aterrat,

      Sic hostes mazzat, sic taiat ille suos;

215

Nec moscas guardat, nec grillos, nec cagafocos

      Cumque cavallazzis trat sotosora viros.

Iungit ubi montem mortorum fecerat altum

      Caganiel, clamat: "Guarda, ribalde pulex!

Sic, renegate canis, per te mea castra ruinant?

220

      Sanguine sic gaudes te satiare meo?"

Inde suis conversus ait: "Quo, brutta canaia?

      Scilicet iste unus vos dare terga facit?"

Dixerat, et dentes pariter brandumque restringit

      Inque ducem pulicum fortiter urtat equum;

225

Fulminat ad caput, et scutum fracassat et elmum,

      Inque duos quartos Caganiellus abit.

Deserit hunc mortum formicasque inter avaras

      Incipit ad superos mittere membra deos,

Mittere spalazzos, laceratas mittere faldas

230

      Sanguineque aspersus carnea frusta secat.

Confugiunt cimighi, quod habent post terga diablum;

      Granestorque videns: "Volta, rivolta! - cridat

Volta, rivolta mihi! Quo scampas, Siccaborone?

      Sicve retro clamans it retrovare necem:

235

Ille rivoltatus stoccatam vibrat aguzzam

      Puntaque per mediam passat iniqua tripam.

Granestor moritur, iacet ingens littore truncus:

      Protinus hinc omnes corripuere fugam.

Versus equi crappam riculant Granestoris arma;

240

      "Guarda - cridant -, guarda: Siccaboronus adest!"

Ad sabiam buttant alebardas, scuta, balestras,

      Vt levis ad cursum sit sibi gamba magis;

Nullus se affrontat, calcagnos quisque rivoltat,

      Confugiunt squadrae confugiuntque duces.

245

Putrifola ante alios cagafocum calcibus urget,

      Cui cito post mittit Siccaboronus equum;

Corripit ambabus manibus spadamque roversat

      Testaque de spallis netta spicata volat.

Tunc Myrnuca nimis tardatus convocat omnes

250

      Formicas et ait: "Me seguitate simul,

State simul strictae, mea numquam linquite terga,

      Namque facit grandes stricta caterva provas".

Dixit, et in restam ponens cum tergore lanzam

      Agmina praecipiti cuncta traversat equo;

255

Gens illum formica sequit spronatque locustas:

      Heu, miseras moscas, vestra ruina venit.

Contremuere poli quando Myrnuca tavanos

      Ingreditur spezzans scuta virosque necans.

Aethera terribilis subito cridor alta momordit,

260

      Cum Myrnuca procul vistus in arma fuit.

Quis bene Myrnucae vastum narraret asaltum?

      Quisve suas posset recte docere provas?

Fronte minax urget celerem sperone locustam,

      Protinus hoc viso gens fugitiva redit.

265

Exuperat strepitu Myrnuca tonitrua caeli,

      Vel quando salsas turbo ruinat aquas.

Flamma per ardentes stipulas Myrnuca videtur,

      Vel Padus avulso littore quando ruit.

Mille roversavit mortas sua lancea moscas,

270

      Vadit et in centum denique stracca micas.

Sfodrat ab armato brandum galone coruscum,

      Quo cito per nebulas brachia trunca volant.

Nullum quippe trovat, dum taiat, spada reparum,

      Nulla piastra, licet sit fina, stare potest.

275

Ad terram vadunt stendardi Siccaboroni,

      Qui nil, quod facitur post sua terga, videt.

Siccaboron fossas urbis furibundus arivat,

      In quas se pulicum sponte caterva iacit:

Siccaboronaeam potius quam cernere frontem,

280

      In fossas rumpunt colla cadendo giusum.

Ecce super muros apparet Muschifur altos:

      Grossa tirat vasto robore grana fabae,

Semina spinazzae vibrat ciceresque tricuspes

      Atque paiae grossos castra per ampla travos.

285

Siccaboronus habet iam portam, Muschifur obstat,

      Stans super a domibus tecta revulsa iacit.

Introit ipse tamen solus Siccaboron atrox,

      Quem sua, nam trepidat, gens seguitare negat.

Muschifur ex templo facit omnem claudere portam,

290

      Sic miser in trapola Siccaboronus erat:

Muschifur et grandis ragnorum squadra seraium

      Circa valorosum conseruere ducem.

Ergo velut porcus singiarus corde gaiardo

      Sese mastinos scaliat intra canes,

295

Muschifur exclamat: "Tua nil possanza iuvabit,

      Nil tuus ardirus, nil tuus iste furor.

Te nunc, infelix, omnino morire bisognat

      Inque brevi noster tempore schiavus eris".

Siccaboronus ait ridens: "Accede prius tu,

300

      Si mortis cura est nunc tibi tanta meae".

Muschifur attollens mazzam, quae summa granarae

      Pars erat, armigerum vult retridare ducem.

Sed colpum incontrat capitanus providus ense

      Inque duos truncos mazza taiata cadit;

305

Inde super testam geminis Muschifura palmis

      Colsit et ad bassos dividit usque pedes.

Alta ruit terrae defuncti machina ragni

      Et moriens largo fonte cruentat humum.

Quapropter dardi, lanzones, saxa, zanettae

310

      Hunc agitant grossae more pluentis aquae;

Vix tantam reparare potest se contra brigatam:

      Iugiter armorum densa procella ruit;

Spennacchiatus erat rutilo cimmerus in elmo,

      Scinditur et brazzo ferrea targa suo;

315

Icta celata fabis resonat grossisque fasolis,

      At ciceres trino cuspide valde nocent;

Semina spinazzae peracuta tirantur in illum

      Ac sua sunt porci membra ficata pilis.

Qualis gente leo gentisque cridore cridatus

320

      Non vult sdegnoso corde timere necem,

Talis es octipedes in ragnos, Siccaborone,

      Cui semper decoris phama perennis erit;

Praesentem mortem cernebas nec tamen illa

      Falce sua vires fregit acerba tuas.

325

Cruda sed interea campagnae guerra furebat,

      Gens tamen in voltam Sanguileonis erat:

Omnes Myrnucae vastissima forza repellit,

      Squartat soldatos, spingit et urtat equos.

Numquam facta fuit tam cruda baruffola mundo;

330

      Nil nisi per terram membra taiata micant.

Grandes mortorum vadunt ad sydera montes,

      Sydera quae multo rossa cruore colant.

Pulmones, milzae, lardi, ventralia, nemboy

      Saturni ad sphaeram foeda per astra volant.

335

Vna corada Iovis mostazzum colsit et uno

      Sol ibi ventrazzo spinctus ab axe fuit.

Dumque dei cenant puero Ganimede ministro

      Multa super mensas ossa taiata cadunt:

Nunc brazzus ragni, nunc gamba cruenta pedocchi,

340

      Nunc cor moschini, nunc pulicina manus.

Scuta, fracassatas lanzas, stendarda, cavallos

      Morte sforacchiatos mundus apena capit.

Non plus schierarum modus, ars servatur et ordo,

      Non plus libertas ceditur ulla fugae.

345

Iam sua per circum distendunt retia ragni,

      In quibus, ah pietas, quanta brigata morit!

Non moschae passare queunt, trapolantur in illis,

      Quas ragni stricta compede circa ligant;

Illic rnoschini, zenzalae, myrcaleones

350

      Millibus e groppis se sgathiare student.

Scannacavalla tamen fugiens ita fortiter urtat,

      Vt facto fugiat prestus abinde buso;

Multa tavanorum potuit scampare brigata,

      Nam laqueos ragni forza tavana tridat.

355

Sanguileo supra Myrnucae percutit elmum,

      Quem terit, et largum vulnus in aure facit.

Se Myrnuca videns elmi sine parte feritum

      Arripit in duplici ferra cruenta manu;

Spada super targam subians callabat et elmum,

360

      Sectaque per dentes mosca superba cadit.

Cum Myrpraedo videt morientem Sanguileonem,

      Flevit et: "Heu - dixit -, vincimur", inde fugit.

Hunc Myrnuca tamen iungit spadamque sub anca

      Vibrat et in quartos decidit ille duos.

365

Ergo trucidatis ducibus Moschaea ruinat

      Tota nec una quidem vivere mosca potest.

Formicae, pulices, ragni "Victoria!" clamant,

      Trombettae "tararan" iam frifolando sonant.

Solus in urbe furens certabat Siccaboronus

370

      Iamque suum centum vulnera corpus habet.

De passu in passu tirat se retro fiaccum

      Saepeque terribili voce spaventat eos.

Sed nimis est grandis quae iugiter illic arivat

      Turba, tirat buscas, grana fogata, travos.

375

Saepe soteratur paliis, at fortiter exit

      Atque boientata saepe pilatur aqua.

Denique molaris summa de turre lupinus

      Cascat et horribili fertur ad ima tono,

Qui super elmettum schiazzavit Siccaboronem

380

      Vitaque cum gemitu sub Phlegethonta fugit.