Anonimo genovese carmina, 25

25. de non eundo retro ad mundum

Qui per antrum tendimus tenebrose scrobis,

Pravis et adiungimur, non con viris probis,

Deprecemur iugiter ut innoscat nobis

Rex qui dixit: "Petite et dabitur vobis".

5

Mundus enim labitur ad deteriora;

Peccatorum vulnera fiunt graviora;

Semper fit propinquior dire necis hora:

Ad salutis comodum non est danda mora.

Invocemur igitur matrem graciarum

10

Que pro nobis mulceat natum tam preclarum

Vt nostrarum deleat sarcinam culparum

Nos consortes faciens opum eternarum.