Giovanni del Virgilio Diaffonus, 3

Reference basis text: E. Carrara, 1925

Editing of the digital edition: K. Škraban, 2020


3.

Tertia remissiva magistri Iohannis eidem ser Nutio marchiano imparibus modulis sic incipit

Imparibus modulis pedibus tibi sume novellas,

      Parvula quos, Nuti, charta nigrata refert.

Iussisti nostram rusus resonare viellam

      Contentus nervo quem digitare velim;

5

Illa quidem tenero nimium concordat amori;

      Hoc est cur cantem carmen amoris ego.

Vel quia, cum fuerit permissa licentia nobis,

      Labor ut Anteus viribus auctus humi;

Vel quia materiam, de qua plus tangitur auctor,

10

      Si celare velit ora coacta sonant.

Nuper amore cremor, quadam faciente puella:

      Nolo tibi lateant hora, locusque modus.

Festa dies fuerat sancto celebrata Iohanni

      Baptistae; supplex limina sacra peto;

15

Et dominae veniunt; iuvenes, vaga turba, secuntur

      – Bononiae sanctis plus celebratur Amor. –

Ingredior templum varia de gente repletum;

      Intus et exterius pervolitabat Amor.

Offero denarium, post hinc altaria linquens

20

      In pratum redeo lumina quaque ferens.

Hic glomerata cohors dominarum ex parte sedebat:

      Haereo quae Veneri sit magis apta notans.

Vna puella vagos in me convertit ocellos:

      Illico flammavit me face saevus Amor.

25

Dumque morarer ibi, dominae coepere choream

      In qua se iuvenes inseruere mares,

E quibus ignifero quidam conflatus Amore

      Talia de querulo protulit ore canens:

Ornatae Iuveni, quae me sine iure peremptat,

30

      Murmure multorum funde, Cupido, preces.

Iste recantus erat, resonis quem vocibus omnes

      Disiunctis manibus et pede stante canunt.

Ornatae Iuveni, quae me sine iure peremptat,

      Murmure multorum funde, Cupido, preces.

35

O Amor, haec illi mea dans suspiria coram,

      Ante necem clamens: ah miserere viri.

Nam de martyrio si sit compassio nostro

      Post, tuus hortatus totus inanis erit.

Ergo age ne iusti, dum vivo, causa laboret;

40

      Namque insons morerer gentis ab ore levis.

Tunc simul adiuncti digitos vocemque sequentes

      Et pede mutato, cantica prima canunt:

Ornatae Iuveni, quae me sine iure peremptat,

      Murmure multorum funde, Cupido, preces.

45

Rusus amans: Amor, o vix me tueare repente.

      Iam tibi monstrabo vulnera dira necis,

Per quae si moriar leto culpabere nostro,

      Cum michi tu possis addere solus opem.

Ergo age, pene potes finem spectare cruentum:

50

      Heu insons morior gentis ab ore nigrae.

Dicta prius recinunt paribus de vocibus omnes

      Voce sequente manus et comitante pedes:

Ornatae Iuveni, quae me sine iure peremptat,

      Murmure multorum funde, Cupido, preces.

55

Heus Amor! Aequus herus servo non deficit unquam

      Quando de venia vel pietate rogat;

Non solum famulo vitam non liberat ille,

      Sed domino crescit inde cupitus honor.

Ergo age ne moriar per quos infamia nostra est:

60

      Funeris expleti nil piguisse valet.

Et Dominae et modulator amans cecinere recantum;

      Carmine completo rupta chorea fuit.

Ast ego qui fueram percaptus amore puellae

      Omnia signabam, quae faciebat ea.

65

Qualiter illa latus et brachia lenta movebat,

      Quales de tenero concinit ore sonos.

Set satis insignem fuerat spectare puellam,

      Praeter lascivis lumina ferre iocis.

Tunc michi totius Veneris occurrit imago:

70

      Qualia sint labiis oscula danda suis,

Qualiter a nudis esset stringenda lacertis,

      Qualiter a laeva colla tenenda manu;

Qualiter in lecto sese resupina vovetur,

      Qualiter in medio luderet illa thoro.

75

Vror et interno liquefiunt ore medullae,

      Liquor more nivis sole vel igne picis.

Nec contentus Amor quod me combusserit igne,

      Exuit e pharetris spicula multa suis.

Eligit ex illis quod cernit acutius unum,

80

      Imposuitque archu sicque tetendit eum;

Impulit et nostrum penetravit arundine pectus.

      Hey mi clam dixi: Vulnera corde gero.

Saeve puer Veneris, quid me transfigis et uris?

      Nonne tuus fueram semper amicus ego?

85

Numquid amicitiae das praemia talia nobis?

      Altera te potius munera danda rogo.

Scilicet hos demas saltem michi morte dolores,

      Vel tribuas famulo vota cupita tuo,

Quamvis virgo fores nec amoris senseris ignes

90

      Et nichil offuerint arcus et arma tibi.

O non festa tua petissem, sancte Iohannes!

      Sanus eram, redii saucius inde domum.

His ita cantatis, est nostra viella reposta.

      Tu modulare tua num tibi parcat Amor.