Marco Antonio Flaminio carmina 9, 1

1. ad Guidum Posthumum

Heu quantis hominum macerat ignibus

Mentes, Posthume, candidum

Formosae nimium pectus Ianthidis.

Vrit, sive oculos movet

5

Splendentes paphio sidere pulchrius,

Seu fulva gracilis coma

Incedit superi coniugio Iovis

Digna, aut pierium lyrae

Si plectro tetigit carmen eburneo.

10

Tu felix ter, et amplius,

Nec certe superis inferior Deis,

Quem virgo face mutua

Torret, cuique magis dulcia nectare

Iungit molliter oscula.

15

Non ipse Alcinoi muneribus potens,

Aut gazis Arabum invides,

Nec voto segetes insatiabili

Fecundae petis Africae,

Contentus teneris nunc satis ac super

20

Pulchrae virginis ignibus.

Sed quantis Superum Numina fletibus

Vrgebis, quoties fidem

Mutatam, simul et blanditiis dolos

Lamentaberis illitos,

25

Qui nunc conspicuo sidera vertice

Tangis, heu nimis immemor

Quam Fortuna rota saepe volubili

Alternas variet vices.

Est scisso levior cortice femina, et

30

Irato improbior mari,

Quam nec blanditiis, nec gemitu minis

Asperso, neque sanguine

Iratam proprio concilies tibi

Mentem flectere nesciam.

35

Olim me facilis purpureae Venus

Ardebat Cynarae, et simul

Ambos compedibus iunxerat aeneis,

Aspirans Veneris puer.

Nunc versis animi conditionibus

40

Haec me viso abit, ut levem

Auriti fugiunt si lepores canem,

Acri saevior Hadria.