Teofilo Folengo eglogarum appendix, 2

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


2.

Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit

Tognazzus, dicens: "Cordoium, Berta, dedisti,

Cum Bertolinae memorasti nomen amatae.

Cunctas pius tostum voiuissem perdere vaccas,

5

Seu Brognolinam, seu Moram, sive Bonelam,

Quam Bertolinam, quae vaccas praestitit omnes.

Sunt modo quinque anni, passarunt forsitan et sex,

Quod Bertolinam sposavi mense Novembro.

Ayme, quis illius posset laudare saperum,

10

Quae centum pegoras hora beverasset in una?

Heu, quam bella fuit, tu scis, tu, Berta, provasti,

Cui caput aguzzum Zenovae, cui fazza botazzi,

Cui nasus drittus rampini more colabat

Semper aquam roseam gozzantem supra menestram;

15

Nec sibi stretta fuit nimium bocchina, quod ipsas,

Quando sgregnabat, geminas toccabat orecchias;

Sat pulchros oculos habuit sua testa ficatos

- alter gazzolus, niger alter, sguerzus uterque -,

Quos inficcatos mihi quando tenebat adossum,

20

Non bene scernebam si me guardaret, an altrum.

Docta fuit grassos manibus componere gnoccos,

Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta.

Non ego scordabo donec mihi vita manebit

Splendentem manuum pellem digitosque galantos;

25

Absque orecchino nettare potebat orecchias,

Longis namque ongis fecisset pectina corni.

At si narrarem tuttum, nimis esset afannus:

Quando ricordor eam, meme disnembolo totum.

Tantos costumos habuit, quod quisque stupebat,

30

Deque suis pedibus stranium spirabat odorem".

Cingar vix simulat crepanti pectore milzam,

"Est verum - dixit - quod talem perdere donnam

Stat grandis iactura tuae, Tognazze, casadae;

Nam tua robba quidem vadit sotosora, quod illa

35

Instrumentorum fuit una magistra tuorum.

Sed moruit: quid te plus oltra dolere bisognat?

Summe aliam quae te scaldet, Tognazze, morosam;

Ne dubita, quoniam contato stamus in uno,

Quo genus asbaccum bestiaminis huius habetur.

40

O utinam semper sit tanta caristia panis,

Quanta fuit quondam, nunc est, erit inde donarum!"