Teofilo Folengo eglogae, 2

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


2. altera egloga, interlocutores: Pedralus et Tonellus

Pedralus

O fortuna mihi tantum perversa, ribalda,

Quae tam promittis, post haec non illa videris,

Qua causa tanti pro te mihi dantur afanni?

Tu puzolenta omni merdosior es cagatori,

5

Quamvis nonnullis videaris zuccarus esse,

Quos omnes istos capiat cagasanguis adessum.

Stentavi frustra tibi pro servire malignae,

Tuque meam testam voltasti more civettae,

Nec patior tantum schernum tantumque pudorem,

10

Sed, nisi te laxo, me carboncellus amazzet.

Tonellus

Quid sic turbatus facis hac, Pedrale, sub umbra?

Nunc procul audivi te suspirare dolentem.

Deprecor ut quod habes voias buttare deforam:

Tu bene cognoscis parum nos esse parentes,

15

Nascitur in nobis ac numquam deshonor ullus;

Tu scis quam savius villa reputatus in ista

Consilios praesto tuta cum mente piandos.

Si proprias ergo mihi vis depromere doias,

Forsitan altorium quemquam donare valebo.

Pedralus

20

Nunc nunc sperabam quod me tentare venires,

Vt faceres etiam me desperare plusoltra.

O Tonelle, benum facies te tollere nostros

Extra pedes voiasque tuum seguitare viazzum.

Ad corpus sancti - quod blastemabo ... lupini,

25

Hinc abeas, Tunelle, nisi vis rompere testam

Hoc in trambaio, post haec cridabis "oy, oyme".

Tonellus

Non dixi, maruffe, tibi quantum es grosolanus?

Scire tuas poenas cerco pro ferre socorsum,

Tuque vis ad primum tractum mihi rumpere testam?

Pedralus

30

Deh, videas videas, non magnus bastat afannus,

Qui mihi coradam banda rosegavit ab omni,

Si non ipse etiam pro me tribulare veniret.

Hic, poltrone, mane, volo me sborrare dasennum.

Tonellus

Vade pianinum, quaeso, mi chare Pedrale,

35

Iam non ira quidem stravacatur more ledammi.

Pedralus

Non ego suporto, mihi si code sella veniret,

Etsi deberem subtilem perdere bragam,

Quam soleo festis tantummodo ferre diebus.

Tonellus

Horsu, ne facias! An nescis qui sumus? Ergo,

40

Mi Pedrale, tuum sic vis tractare Tonellum?

Num tua de proprio cascat mermoria sensu?

Nescis quod chari socii sumus atque parenti?

Vade retro, si vis: non feci, non ego dixi

Tam grandem cosam, per quam me battere debes.

Pedralus

45

Non tibi de prima dixi quod sum tribulatus

Ac te debebas oculis distollere nostris?

Cerne meos vultus, si vis cognoscere doiam.

Tonellus

Do, Pedrale, tibi perdonum parte per omni:

Te bene cognovi nimium sburlasse dolorem

50

Ac de cervello mentem butasse stravoltam.

Excuso te etiam si ad primam curris in iram,

Namque Andriolum quondam fratremque Maionem

Cognovi facili boriolos esse furore.

Ergo, Pedrale meus, precor, iram pone deorsum

55

Magonemque tuum tanto de inflazzine cava;

Dicito cuncta mihi, quia sum tibi fidus amicus,

Ne Pedrale, velis tantum plorare. Quid inquis?

Nil parlas? Ego sum tibi donaturus aiuttum.

Et quamvis rodat cor tanto vermis afanno,

60

Tu tamen ad charum compagnum dicere debes,

Vt possit cunctis in rebus pacificare.

Pedralus

O Tonelle, tibi vis me nunc dicere verum?

Tu unxisti musum vel forsan bene bibisti

Et mihi ne scio quo vis praedicate proleco:

65

Non senza naspo poteris disvolvere filum.

Quos habeo dentrum quantum bene nosco dolores!

Non bastat quodme tormentant interiora,

Sed quasi sborratur medio de ventre fiatus.

Non tibi singultus, tibi nec suspiria dico,

70

Qui per iter colli vellent exire deforas,

Sed, quia sunt troppi, tendunt sborrare desotta.

Attamen, hanc nostram postquam vis noscere poenam,

Si mihi sorbotolum das vini, cuncta recontam.

Tonellus

Si tibi non bastat vinum - quin? - summe fiascum:

75

Tonellus tuus est, botazzolus atque lorettus.

Pedralus

Clo clo, quam bonus est! Refero tibi mille cotalas;

Tu quoque quin bibis?

Tonellus

                                             Ecce bibo. Dic iam mihi cosam.

Pedralus

Credo scias, Tonelle, tamen tu essendo tererus,

Quod iam quinque anni passarunt, forsitan et sex,

80

Cum Bertolinam sposavi mense Febrari;

Vnde suam possum satis amplificare casadam:

De cunctis, dico, nullum cavando deforas,

Hi sunt de primis, habitant qui in valle, casatis;

Sunt bene staghenti, multum bestiamen habentes,

85

Quo multas terrae mozzas in valle ledamant.

Sed baiare volens ad longum non bonus essem:

De Bertolina solum parlare bisognat.

Ipsa suo sensu tantum maturale tenebat,

Quod centum vaccas hora beverasset in una.

90

Haec quoque bella fuit, sicut, Tonelle, videbas,

Cui pirontus erat vertex, aliquanto coputus,

Nasus distensus rampini more deorsum,

Nec sua stricta fuit nimium bochina, quod ipsa

Quando ridebat geminas toccabat oregias;

95

Quam pulchros oculos - unus niger atque gazolus,

Alter bertinus, non sguerzus, sed sine luce -

Hos inficatos mihi saepe tenebat adossum,

Nec bene noscebam si me guardaret alhoram.

Sed non de in puncto in puncto bene dicere possem

100

Quantum docta fuit grassos componere gnoccos.

Non bescurabo donec mihi vita manebit

Splendentem pellem manuum digitosque nitentes;

Vngues distensae quantum bene stare parebant,

Absque oregino purgare valebat oregias.

105

At si narrarem totum, nimis esset afannus:

Quando recordo illam, meme desnembolo totum.

Tantos costummos habuit, quod quisque stupebat,

Ac in parte omni stranium mittebat odorem.

Vellem plus prestum quam Bertolina morisset

110

Ammisisse omnes vaccas excepta Bonela.

Tonellus

O Pedrale meus, magnam tibi praesto rasonem:

Non intellexi quod Bertolina morivit;

Parce, precor, Pedrale, mihi, nam planco zenogium:

Nonquam pensassem quod te dolor iste piasset

115

Atque soratorem flatus tibi nempe stopasset.

Est equidem verum quod talem perdere fomnam,

Deberes ungis semper sgraffare masellas.

Sum bene certus ego, tibi strania cosa videtur,

Maxime dum guardas osevellos ire per omnem

120

Dispersos casam, quorum fuit illa magistra.

Pedralus

Parce, Tonelle, precor, tua si desturbio verba:

Talis, quem dicis, me scannacorus amazzat

Cognoscendo meos osivellos quomodo vadunt:

Hic vanga, hic zappa, illic badillus, aratrum,

125

Quod iam tota domus vadit sotosora daverum.

Tonellus

Si voluit, Pedrale, mori, quid flere bisognat?

Sta sursum drictus, talem depone magonem!

Ne timeas, quoniam contato stamus in uno,

In quo tale quidem asbaccum bestiamen habetur.

Pedralus

130

Heu, Bertolinam potero postponere numquam:

Quantum grassa quidem fuerant armenta per illam!

Non sic presto ussum stallae quandoque subintro,

Quod mihi paret eam stravacatam cernere zosum

Vel inter vaccas Brognolam sive Bonelam,

135

Vel inter manzos Boldrinum seu Capriolum.

Non erat anchoram bene sol damatina levatus,

Quod surgens lectu saltaverat extra casottum,

Ante omnes cosas in poco tempore septem

Mangiabat panes, quod me ingrassare parebat.

Tonellus

140

Iam, Pedrale, locum da tantis, si vis, afannis,

Plange modo quantum vis, iam sibi vita borivit.

Mocca tibi nasum, iam cessa plangere tantum

Et mecum venias villae, te namque civabo

Atque ovos faciam almancum sorbere viginti;

145

Namque meum facio benum, contentor, eamus.