Teofilo Folengo eglogae, 1

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. egloga macaronica, interlocutores: Tognazzus, Bigolinus,
Simon, Scaramella

Tognazzus

Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbra,

Castroni similis teneras cum masticat herbas,

Quas fantasias animo subvolvis adessum?

Nonne soles faciem mihi promere semper alegram?

Bigolinus

5

Deh, Tognacce, precor, noli mihi rumpere testam:

Si meus esse cupis charus compagnus ut ante,

Discede atque tuum cura sequitare caminum.

Tognazzus

Dextrius, o Bigoline meus: quae verba, diavol,

Nunc baias? Sic vis me ad primum pellere tractum,

10

Qui paterer pro te rostiri nostra corada

Sive meus poni pro te magonus alessum?

Ergo malenconicus quare stas dicere voias.

Bigolinus

Quod, macarone, mihi poteris donare socorsum,

Qui tibi non scires capiti cercare pedogios?

15

Tu non sufficeres mihi descalzare stivallos,

Et, merlotte, putas me consolare parolis.

Tognazzus

Si non sufficerem te discalzare stivallos,

Forsan sufficiens essem cavare budellas.

Quid, manegolde, umquam mecum bravare putabis?

20

Scis modo quid cercas: malannum seu malapascha,

Quam dabo ni cessas tales parlare parolas.

Bigolinus

Si, Tognazze, tuum veles seguitare viazzum,

Inter nos talis non orta baruffa fuisset.

Tognazzus

Quis dedit impazzum? Tibi sum duo brachia longe.

25

Sed scio quid quaeris: te unum cornale cavaret

Extra frenesiam, quod nunc tua schena provaret;

Tanta tuo certe fugeret de ventre matana.

Bigolinus

O Tognacce, nisi guardas quae dicis, amici

Non erimus: taceas faciesque tacendo belopram.

Tognazzus

30

Tu prius in coleram saltas, debesque tacere.

Guarda istam frascam quam magna superbia cepit!

Namque suus pater est villa camparus in ista,

Elatam portat frontem cristamque levatam,

Vt gallina solet si grossum fecerit ovum.

Bigolinus

35

Tu mihi non unum fecisti displicimentum,

Sed tantos, quod iam non suportare valemus.

Tognazzus

Scilicet andamus vignas taiare novellas,

Vt de nocte meas taiasti, perfide, plantas

Ac nocte in alia venisti more ladronis

40

Gallinisque meum gallisque polare vodasti.

Sed doleo cagnam tunc non habuisse briossam,

Quae tibi fecisset garlettos linquere dretum.

Bigolinus

Me robasse tuas gallinas? Doh, codesella,

Non tres pollastros tua coniunx nutrit in anno,

45

Et iactans plenum te dicis habere polarum?

Nempe tuis habeo galinis grande bisognum.

Sed quis nesciret te barba trovasse Ianolum

Quod stabas quandam nascostus retro pioppam,

Vt sibi vix natum posses robbare caprettum?

50

Ille sub umbrosa fingens dormire nosaro,

Dum pascolabant spinosa per arva capellae,

Te non credentem summissa luce videbat;

Et dum calcagnis conares ire leziris

Atque capretinum veles griffare propinquum,

55

In pede saltavit sumpto bastone defattum

Teque bonis stringhis fecit deponere praedam.

Tognazzus

O quales dicit baianas hic bosiardus!

Dicere praesummis me bastonasse Ianolum?

Bigolinus

Hoc scio, sed melius tua scit schennazza provando

60

Iudiciumque huius rei monstratur adessum,

Namque piantonem scorzasti tergore virdum.

Tognazzus

Deh, facies benum tales non dicere cosas,

Nam cum cervello rupto fors ibis acasam.

Non ego spoiavi media sub nocte picatum,

65

Quod tu fecisti, cui mansit sola camisa.

Bigolinus

Ergo si piccant ladros, piccaberis ipse,

Teque meum iuxta morem spoiabo ladronem

Nec tibi promitto solettam linquere bragam.

Tognazzus

Fac sennum matti: taceas, Bigoline, nec ultra

70

Me stigare velis, ne te cagasanguis acoiat.

Bigolinus

Hunc possis cagare, simul quoque caga coradam.

Tognazzus

Non plus suporto: summe hoc; expecta, ribalde,

Quo fugis? Hoc aliud cum spallis carpe garofol.

Bigolinus

Heu heu, non talem tibi parco, ribalde, zucadam,

75

Hic etiam tuus est, ahn ahn, sta salde! Quid inquis?

Non facio stimmam de te, poltrone, ceresam.

Tognazzus

Non facies stimmam? Talem me ferre pugnadam?

Certe non patior; si possum supra ganassam

Hanc dare tartufolam ... guarda: tuus hic, tuus iste.

Bigolinus

80

Quid bravare putas? Heu, casco, parce, Tognacce,

Heu heu, ne facias, oyme, oyme, desine, quaeso,

O mea testa, meae spallae, mea schena, masellae!

Tognazzus

Ahn ahn, calarunt zanzae? Anchora superbis?

Ast etiam tu vis repetare: quid esse putabis?

85

Es nondum sacius? Volo te tractare dasennum.

Bigolinus

Me, Tognacce, sinas, horsu, dolor heu nimis asper!

Simon

O Scaramella, audis? Clamorem sentio magnum.

Bigolinus

Heu, quia testiculos striccat, quis praebet aiuttum?

Simon

Curre cito, Scaramella! Quis est? Hunc esse Tognazzum

90

Suspicor et dudum sensi combattere verbis.

Scaramella

Curro, tuque tuum mihi trade, tonelle, tracagnum.

Bigolinus

Me, Tognacce, sinas, non, non, si perdere vitam

Deberem, volo me deffendere, non potes ultra?

Tognazzus

Non, Bigoline, viam cepisti ... me, oyme, superstas!

Bigolinus

95

Sta, manegolde: superveni, volo rendere pugnos.

Tognazzus

Te bene guardabis; quid vis? Meus oyme galonus!

Bigolinus

Expecta donec pedibus tibi panza foletur.

Tognazzus

"Giap giap", heu, quales facis amolare corezzas!

Parco tibi, Bigoline, mihi quoque parcere debes.

100

Heu, mea panza dolet: "slof slof", ego creppo daverum.

Bigolinus

Aium mangiasti, tuus en ventronus amorbat,

Hunc padire tibi faciam ... sed, brutte ribalde,

Oybo, cagas: merdam faciam magiare; saporem

Summe, ribalde, tuum, mangia: non est bona? Mangia!

Tognazzus

105

Oybo, nimis puzzat, glo glo, meschinus anego;

Non, Bigoline, bona est, prius est biasanda, repossum

Da, Bigoline, precor. Mi, mi Scaramella, socorsum

Fer, quaeso: cernis quantum male tractor ab ipso.

Bigolinus

Scaramella, tibi non feci despiacimentum.

110

Nescis quam peius hic me tractavit adessum.

Scaramella

Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva, dico!

Bigolinus

Fac mihi promittat me non offendere quando

Laxatus fuerit: vis hoc promittere? Parla!

Scaramella

Hic bene promittet: non sic, Tognacce sodalis?

Tognazzus

115

O Scaramella, nimis fuit haec iniuria grandis;

Attamen ista tuum ponatur propter amorem.

Scaramella

Surgite, pastores, vestras quoque tangite dextras.

Tu, Bigoline, manens lassivas pasce capellas

Tuque, Tognazze, tuum voias seguitare viazzum.

120

Et iam Phoebeus liquidis sol stuffat in undis.