Teofilo Folengo varium poema, 65

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


65. blanditur suo ligoni

Amo te merito ligo ligonum

Antistes, nitidi minister horti.

Nam quantum est, vel erit, vel ante constat

Tot iam secla fuisse sarculorum,

5

Nemo te melius repurgat herbas,

Vnde tot sata, multiplexque vernat

Pubertas holerum, decusque florum.

Tua namque opera nemus virentum

Betarum superat, suosque late

10

Dat lactuca dapum quies lacertos.

Non est dicere quanta brassycarum

Sit vis: dispeream nisi praealtis

Se herbae subiiciant pares cupressis.