Teofilo Folengo varium poema, 30

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


30. in Annunciatione Virginis Matris

Stabat dicta sacris Puella templo,

Coeli delitium, fidesque rerum,

Felicisque iubar perennitatis,

Infernaeque tremor profunditatis,

5

Virgo virginei decor decoris,

Matrum nobilitas, patrumque cura,

Et laeta anxietas: quibus canori

Vates detulerant tot ante seclis

Venturam ingenui gradus Puellam,

10

Quae prorsus thalami virilis expers,

Ignitoque dei gravis nitore,

Integerrima, perditae salutis

Authorem pareret, simulque Matris,

Virginis simul assecuta nomen.