Marco Antonio Flaminio carmina 8, 6

6. quam sint beati qui sumta sua cruce
Christum sequuntur

Beatus ille qui suam

Tollit crucem quotidie,

Magnisque IESVM passibus

Sectatur! illum maximus

5

Caelestium Pater sibi

Adoptat ultro filium,

Eique donat Spiritum

Peccata delentem omnia,

Hereditatis inclytae

10

Pignus beatum. Is intimo

In corde miros excitat

Patris amores optimi:

Hinc ille temnens omnia

Quaecumque tellus, et maris

15

Arena dives continet,

Laetatur unico Deo:

Hunc spem, salutem, gloriam

Suam, suumque gaudium,

Patrem, magistrum nominat;

20

Latusque semper dexterum

Sibi tegentem conspicit,

Per huius ut vitae vias

Formidolosas ambulet

Securus, et cari Patris

25

Benignitatem sentiat.

Ergo nec illum territat

Humana vis, nec inferum

Furor tremendus maximis

Periculorum casibus,

30

Vt dura rupes turgidi

Tunsa procellis Hadriae,

Immobilis semper manet:

Nec cessat ullo tempore

Hostes, amicos, patriam

35

Iuvare, negligens sui.

Sic ille vitam caelitum

Colens, perenni gaudio

Triumphat. Impius, licet

Terrae marisque sit potens,

40

Pulchrumque nomen occupet

Felicis, est semper miser.