Marco Antonio Flaminio carmina 8, 4

4. precatio vespertina

Iam Vesper ortus incipit

Diem tenebris condere:

At nos parentem luminis

Sancti precemur, ne sinat

5

Noctem suorum mentibus

Caliginosam irrepere;

Seu dulcis alma recreat

Sopor quiete languida,

Seu linquit ille lumina,

10

Numquam recedat a piis

Lux sempiterna cordibus;

Vt semper in dies magis

Magisque detur maximi

Benignitatem Numinis

15

Videre mente lucida,

Et hinc amoris optimi

Ardere semper ignibus.

Supreme caelitum Pater,

Votis tuorum supplicum

20

Aures benignas admove,

Vt sensa cordis omnia,

Et dicta factaque ad tuam

Sic dirigamus gloriam.