Marco Antonio Flaminio carmina 7, 29

29. argumentum psalmi CXXXII

Sis memor usque pii, Rex maxime, Davidis, et quam

Cives in omnes mitis exstiterit suos.

Ille tui sancto incensus iuravit amore,

Votumque lingua nuncupavit hoc modo:

5

Ne tibi sim carus, vita mihi carior ipsa,

Neu verba posthac supplicantis audias,

Ante meae si cara domus ad limina adibo,

Oculosve somnus ante clauserit meos,

Quam praeclara tuo fuerit, pater optime, templo,

10

Tuisque dedicata sacris area.

Sic ait, et parvo post tempore dedicat illam,

Qua se beatis silva campis porrigit,

Cum tu clara prius Bethleemi signa dedisses.

Tuam introibimus, pater, domum, tua

15

Perpetuo castis venerantes numina sacris.

Tu mansionem dexter ad certam veni,

Mysticaque arca vagans stabili iam sede quiescat:

Fac, ut sacerdos mente pura te colat,

Et sua cuique pio da gaudia, neve tueri

20

Omitte prolem Davidis tui inclytam,

Quam patris aurato in solio tu, sancte, locasti.

Iuravit ille, peierare qui nequit,

Omnipotens dulci affatus sic Davidem amore:

Tua sedebunt sede liberi tui;

25

Qui si constantes in relligione manebunt

Quam Mosis ore sanximus, neque inclyta

Foederis antiqui violarint iura, nepotum

Serie propago nobilis longissima

Dulci pace fruens solio regnabit avito.

30

Sionis arcem praefero cunctis locis.

Hic ego longa libenti animo per saecula degam:

Hic supplicantium preces ego civium

Audiam, et optanti mea sancta oracula pandam.

Florebit agris fructuum laetissima

35

Omnigenum ubertas, atque hinc procul omne fugata

Per aevum egestas exsulabit horrida.

Casta sacerdotes ornabit vita, colentque

Domos piorum pura semper gaudia.

Ac veluti lauro pulchrae densissima silva

40

Radice ab ima pullulat, sic Davidi

Candida succrescet proles, quae splendida facta

Parentis augeat optimi: neque hostium

Vlla domum poterit vis hanc evertere; non si

Coniuret omnis impiarum gentium

45

Barbaries latas per terras didita. Cunctis

Optatus ille piis fluet ab origine

Ista, qui populos omnes, et maxima ponti

Aequora, globosque siderum micantium,

Et divos supra caeli convexa morantes

50

Mecum gubernet sempiterna ad saecula.