Marco Antonio Flaminio carmina 7, 2

2. paraphrasis in triginta psalmos
in quibus Hebraerorum numerationem sequitur

Dum nigra iucundos per languida membra sopores

Nox irrigat mortalium,

Tu mecum tacitis Hymnos meditare sub umbris

Cantu Latino, barbite

5

Iesseo quondam Heroi modulate; tyranno

Qui sive pulsus a fero

Montibus in solis erraret, sive reversus

In patriam ditissimas

Vrbes, et latos populos ditione teneret,

10

Noctes, diesque maximo

Caelicolum regi laudes cantare solebat.

At vos, beati caelites,

Est tutela quibus vatum commissa piorum,

Adeste, quaeso, dexteri;

15

Et quaecumque Syros docuit rex optimus olim,

Per Italas urbes lyra

Dum memorare iuvat, facilem concedite cantum,

Rebusque dignum maximis.