Marco Antonio Flaminio carmina 6, 65

65. ad Stephanum Saulium

Ne tu beatum dixeris, optime

SAVLI, superbo limine civium

Qui prodit hinc, et hinc caterva

Nobilium comitante cinctus;

5

Non si feracis occupet Africae

Quidquid praealtis conditur horreis,

Gemmasque lucentes, et auri

Possideat rutilos acervos.

Nec ille felix, qui valet omnium

10

Caussas latentes cernere, sidera

Notare doctus, et profundas

Ingenio penetrare terras.

Sed tu beatum iure vocaveris.

Qui mente pura rite Deum colit,

15

Eiusque iussa ducit amplis

Divitiis pretiosiora.

Non ille vulgi gaudet honoribus,

Sed carus ipsi Numinis est honos;

Pro quo tuendo non recusat

20

Dedecorum genus omne ferre.

Quin et relictis coetibus urbium

Mens eius altum transvolat aethera,

Deique summi, caelitumque

Colloquio fruitur beato.

25

Caelestis ergo iam sapientiae

Plenus, periclis altior omnibus

Quiescit in Deo, furentum

Despiciens hominum tumultus.

Sic proeliantes aequore turgido

30

Ventos reducto montis in angulo

Miratur, et gaudet procella

Terribili procul esse pastor.