Gabrio de' Zamorei fragmenta ex libro poetico adolescientiae suae, 8

Reference basis text: M. Vattasso, 1904

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


8.

Cur tibi forma placet modicos que durat in annos?

      Fiet adhuc iuvenis, non dubitetur, anus.

Que tibi pre cunctis nunc nunc spectanda videtur

      Candida, purpureo leta colore suo,

5

Aut cito deficiens morientia lumina claudet,

      Aut faciem rugis curva senecta dabit.