Gabrio de' Zamorei fragmenta ex libro poetico adolescientiae suae, 7

Reference basis text: M. Vattasso, 1904

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


7.

Nulla fides meritis dum laudat stultus; et omnis

      Laudibus, ut sapiens laudat, habenda fides.

Commendat quod quisque cupit: sapiente peritus

      Laudatur; stulti gloria stultus erit.

5

Laudat avarus opes; nichil esse potentius illis

      Credit, et hiis summum iudicat esse bonum.

Vna probat Bacchus liquidas simul improbat undas

      Lascivus Veneris facta beata putat.

Hinc Venus ideo vicit sub iudice causam,

10

      Et prior in cunctis illa deabus erat.